FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  
cum multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt. Atque iam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum deus per uirginem nasci constituit, ut humana salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat, esset haec secunda mulier quae uitae causam humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec hactenus. Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio peremerunt. Occiditur
PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65  
66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   >>   >|  



Top keywords:
quorum
 

populus

 

itaque

 

hominem

 
multis
 
prophetas
 

uocatur

 
Iordanis
 

primus

 

humanae


filius

 

legitur

 
Christus
 

praeter

 
naturae
 
quoque
 

mulier

 

causam

 
hominis
 

sancto


spiritu

 

splendor

 

radiaret

 
idemque
 

concepit

 
deperierat
 

editionem

 

permansit

 

factus

 

diuinae


filium

 

peperit

 
incarnatum
 

repararetur

 

secunda

 

humanis

 
suaserat
 
exstiterat
 

mortis

 

uisceribus


apportaret

 

quoniam

 

rursus

 

conceptus

 
uirgine
 

uideatur

 
inoboedientiam
 

editus

 
Nestorius
 

exciperet