FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  
ere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis enim diuina auctoritas his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere uideatur. Haec autem pie intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus. Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit terrenam
PREV.   NEXT  
|<   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63  
64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   >>   >|  



Top keywords:
poenam
 

paradisi

 

primus

 

generis

 
posteros
 
praeuaricationis
 

hominem

 
itaque
 

secundum

 

mortis


meruit

 

manere

 
exceperat
 

corruptio

 
primusque
 
interitus
 

mortem

 

proueniret

 
animarum
 

transmisit


factum

 

corporum

 

generando

 
incola
 

coniuge

 
praebuit
 

redeamus

 

ordinem

 

Primus

 

peccatum


suasori

 

conditoris

 
experiri
 

excolere

 

seclusus

 

ignotis

 
posteritatem
 
partibus
 

iussus

 

terram


neglexit

 

praeceptum

 

attendere

 

effectus

 
transposuit
 

catholica

 
consortio
 

probatur

 
reppulisse
 

dedicauit