FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam. Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere testamentum neque in integro nouum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit conditor perman
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:

natura

 

quoque

 
filium
 
caelesti
 
substantia
 

carnaliter

 

uideatur

 

aduersa

 

generationem

 

naturae


eundem

 

omnino

 

filius

 

sanctum

 

spiritum

 
patrem
 

fabricare

 
eumque
 

molitus

 
aliunde

crederetur

 

protulit

 
aliquid
 

exstitisse

 

diuinus

 

aeterno

 

hactenus

 

ponentur

 

fuisse

 

admittere


humano

 
corpore
 

polluta

 

necessarius

 

postularit

 

conscia

 

tantum

 

uoluntate

 

sponte

 

mundum


perdurans

 

mutabilitate

 

diuina

 

aeternum

 

aliqua

 

uoluit

 
dignas
 
ipsius
 
auctor
 

tribuerat