FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  
o. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus "substantia" (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus "iustus," quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus "homo iustus uel deus iustus," ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. "Magnus" etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. "Quando" uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur "semper est," unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam "semper" praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum "nunc" quasi currens tempus facit et sempitern
PREV.   NEXT  
|<   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41  
42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   >>   >|  



Top keywords:
dicitur
 

praedicatur

 

substantia

 

iustus

 
magnus
 
quoniam
 

ceteris

 
potest
 

secundum

 

homine


ubique

 

semper

 
tantum
 

quidem

 
tempus
 
omnino
 

uidetur

 

ostenditur

 
praedicationem
 

nusquam


suscipiatur

 

capiendum

 

Quando

 
corporibus
 

tantumque

 
nostrarum
 

temporis

 

Semper

 

praesentis

 

praesens


sempitern

 

currens

 
nostrum
 

interest

 

diuinarum

 

philosophos

 
accesserit
 
significat
 

praeterito

 

aduentus


aliquid

 

hesternus

 

fuerit

 

quoquo

 
inmortalibus
 

praesenti

 
futuro
 

quoque

 
exsistit
 

integre