FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese. Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum. Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse dici potest aliquid deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris. Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum; hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare. Quoniam uero pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet differentias quibus differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas. V. Let us now consider the category of relation, to which all the foregoing remarks have been preliminary; for qualities which obviously arise from the associa
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:
dexter
 

secundum

 

dicitur

 

sinister

 
igitur
 
potest
 

quidem

 
minime
 

unitas

 

pluralitas


filius

 

praedicatur

 
potuit
 

aliquid

 
domino
 
mutare
 

quoniam

 

seruus

 
praedicationem
 

sanctum


spiritum

 

distare

 

incorporales

 
spiritus
 

differat

 
quibus
 

differentias

 

sanctus

 

nullas

 

Quoniam


filium

 

productio

 
relatiua
 

praedicatio

 

substantialis

 

albedo

 
fieret
 
coepit
 

umquam

 

patris


processisse

 

differt

 

cogitemus

 

sententiarum

 
meminimus
 

omnium

 
prioribus
 

utrisque

 
absunt
 

relation