FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  
neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur. Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas uero in substantiae simplicitate. Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere; at trinitatem personarum diuersitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas omnipotentia substantia inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest substantialiter de diuinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge. ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETHIUS MOST HONOURABLE, OF THE ILLUSTRIOUS ORDER OF EX-CONSULS, PATRICIAN TO JOHN THE DEACON WHETHER FATHER, SON, AND HOLY SPIRIT MAY BE SUBSTANTIALLY PREDICATED OF THE DIVINITY The question before us is whether Father, Son, and Holy Spirit may be predicated of the Divinity substantially or otherwise. And I think that the method of our inquiry must be borrowed from what is admittedly the surest source of all truth, namely, the fundamental doctrines of the catholic faith. If, then, I ask whether He who is called Father is a substance, the answer will be yes. If I ask whether the Son is a substance, the reply will be the same.
PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  



Top keywords:
filius
 

trinitas

 

spiritus

 

substantialiter

 
sanctus
 
alicuius
 

substantia

 
personarum
 

iustitia

 

ceteris


aliquid

 

quidem

 
praedicetur
 

substantiale

 
quoque
 
diuinitate
 

ueritas

 

spiritum

 
substantiam
 

Father


igitur

 

diceretur

 

sanctum

 
substance
 

PREDICATED

 
DIVINITY
 

SUBSTANTIALLY

 

question

 

DEACON

 

HONOURABLE


ILLUSTRIOUS

 

BOETHIUS

 
SEVERINUS
 

coniunge

 

ANICIUS

 

MANLIUS

 
CONSULS
 
SPIRIT
 

FATHER

 

WHETHER


PATRICIAN

 

fundamental

 

doctrines

 

catholic

 
surest
 

source

 
called
 

answer

 
admittedly
 

substantially