FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  
tate Leodiensi. In reuertendo igitur venitur ab hac insula per prouincias magnas Imperij Tartarorum, in quibus semper noua, semper mira, imo nonnunquam incredibilia viator potest videre, percipere, et audire. Et Noueritis, vt praedixi, me pauca eorum vidisse, quae in terris sunt mirabilium, sed nec hic scripsisse centessimam partem eorum quae vidi, quod nec omnia memoriae commendare potui, et de commendatis multa subticui, propter modestiam, quam decet omnibus actibus addi. Idcirco vt et alijs, qui vel ante me in partibus illis steterunt, vel ituri sunt, maneat locus narrandi siue scribendi, modum huius pono tractatus, potius decurtans quam complens, quoniam alias loquendi non esset finis, nec aures implerentur auditu. [Sidenote: Concludit opus suum.] Itaque anno a natiuitate Domini nostri Iesu Christi 1355. in patriando, cum ad nobilem Legiae, seu Leodij ciuitatem peruenissem, et prae grandeuitate ac artericis guttis illic decumberem in vico qui dicitur, Bassessanemi, consului causa conualescendi aliquos medicos ciuitatis: Et accidit, Dei nutu, vnum intrare physicum super alios aetate simul et canicie venerandum, ac in sua arte euidenter expertum, qui ibidem dicebatur communiter, Magister Ioannes ad barbam. Is, dum pariter colloqueremur, interseruit aliquid dictis, per quod tandem nostra inuicem renouabatur antiqua notitia, quam quondam habueramus in Cayr Aegypti apud Melech Mandibron Soldanum, prout supra tetigi in 7. capitulo libri. Qui cum in me experientiam artis suae excellenter monstrasset, adhortabatur ac praecabatur instanter, vt de hijs quae videram tempore peregrinationis, et itinerationis meae per mundum, aliquid digererem in scriptis ad legendum, et audiendum pro vtilitate. Sicque tandem illius monitu et adiutorio, compositus est iste tractatus, de quo certe nil scribere proposueram, donec saltem ad partes proprias in Anglia peruenissem. [Sidenote: Edwardus tertius.] Et credo praemissa circa me, per prouidentiam et gratiam Dei contigisse, quoniam a tempore quo recessi, duo reges nostri Angliae, et Franciae, non cessauerunt inuicem exercere destructiones, depraedationes, insidias, et interfectiones, inter quas, nisi a Domino custoditus, non transissem sine morte, vel mortis periculo, et sine criminum grandi cumulo. Et ecce nunc egressionis meae anno 33. constitutus in Leodij ciuitate, quae a mari Angliae distat solum per duas diaetas, audio dictas Dominorum inimicitias, per gartiam Dei consopita
PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  



Top keywords:

inuicem

 

Leodij

 

nostri

 

tempore

 
Sidenote
 

tandem

 

Angliae

 

quoniam

 

peruenissem

 

semper


tractatus
 

aliquid

 
praecabatur
 
monstrasset
 

instanter

 

adhortabatur

 
excellenter
 

itinerationis

 
audiendum
 
vtilitate

Sicque

 

legendum

 

scriptis

 

videram

 
peregrinationis
 
mundum
 

digererem

 

dictis

 

interseruit

 

nostra


renouabatur

 
notitia
 

antiqua

 

colloqueremur

 

pariter

 
Magister
 

communiter

 

Ioannes

 
barbam
 

quondam


habueramus

 

tetigi

 

illius

 
capitulo
 

Soldanum

 

Aegypti

 

Melech

 

Mandibron

 

experientiam

 

criminum