FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  
o, et tantum in festo volo expendere, et per illum modum melius conuiuant amici in pluribus hospitijs quam facerent in vno. [Sidenote: Montu.] Per 10. milliaria ab ista ciuitate in capite fluminis Thalay est vna ciuitas vocata Montu, quae maius nauigium habet, quam viderim in toto mundo; Et omnes naues ibi sunt albae sicut nix, et in ipsis sunt hospitia, et multa alia quae nullus homo crederet nisi viderentur. De ciuitate Cambaleth. [Sidenote: Caramoran.] Inde transiui per 8. dietas per multas terras et ciuitates, et veni tandem per aquam dulcem ad quandam ciuitatem nomine Leneyn, quae est posita super flumen vocatum Caramoran, quod per medium Catai transit, et magnum damnum sibi infert, quando erumpit. Inde transiens per flumen versus Orientem per multas dietas et ciuitates, veni ad vnam ciuitatem nomine Sumacoto, quae maiorem copiam habet de serico, quam aliqua ciuitas in mundo: Quando enim est maior caristia Serici, ibi 40. librae habentur pro minori quam pro 8. grossis. In ea est copia omnium mercimoniorum et omnium victualium, panis, vini, carnium, piscium, et omnium specierum electarum. [Sidenote: Cambalec.] Inde transiui versus Orientem per multas ciuitates, et veni ad illam nobilem, et nominatam Cambaleth quae est ciuitas multum antiqua, et veni ad Catai, et eam ceperunt Tartari: Et iuxta eam ad dimidium miliare aliam ciuitatem fecerunt, quae vocatur Caido et haec 12. portas habet, et semper inter vnam et aliam sunt duo miliaria, et medium inter illas ciuitates bene inhabitatur, ita quod faciunt quasi vnam ciuitatem; Et ambitus istarum duarum ciuitatum est plusquam 40. milliaria. [Sidenote: Mandeuil cap. 33.] In hac ciuitate magnus imperator Canis habet sedem suam principalem, et suum magnum palatium, cuius muri bene 4. miliaria continent; et infra illud palatium sunt multa alia palatia dominorum de familia sua. In palatio etiam illo est vnus mons pulcherrimus consitus arboribus, propter quod mons viridis nominatur, et in monte palatium amoenissimum in quo communiter Canis residet: A latere autem montis est vnus lacus magnus, supra quem pons pulcherrimus est factus, et in illo lacu est magna copia anserum et anatum, et omnium auium aquaticarum; et in silua montis copia omnium auium et ferarum siluestrium, et ideo quando dominus Canis vult venari non oportet eum exire palatium suum. Palatium vero principale, in quo sedes sua est, est magnum valde, et habet interius 14. columnas aureas, et omnes muri eius coo
PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  



Top keywords:

omnium

 
palatium
 

ciuitatem

 

ciuitates

 

Sidenote

 

magnum

 
ciuitas
 
ciuitate
 

multas

 

Orientem


montis

 

transiui

 

dietas

 

Caramoran

 

Cambaleth

 
milliaria
 

quando

 
versus
 

miliaria

 

pulcherrimus


flumen

 

nomine

 

medium

 
magnus
 

continent

 

familia

 

dominorum

 

palatia

 
principalem
 

faciunt


ambitus

 

istarum

 
inhabitatur
 

portas

 

semper

 

duarum

 
ciuitatum
 
imperator
 

plusquam

 

Mandeuil


nominatur
 

venari

 

oportet

 

dominus

 

ferarum

 

siluestrium

 

Palatium

 
columnas
 

aureas

 
interius