FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  
ffigie fumi nigerrimi fugerunt, et Idola remanserunt, et combusta sunt. Postea auditor clamor per aerem talis, vide, vide, quo modo de habitatione mea expulsus sum. Et per istum modum fratres maximam multitudinem baptizant, qui cito recidiuant ad idola pecorum: qui fratres continuo quasi stent cum illis, et illos informent. Aliud terribile fuit quod ego vidi ibi. Nam cum irem per vnam vallem quae sita est iuxta fluuium deliciarum, multa corpora mortua vidi, et in illa valle audiui sonos musicos dulces et diuersos, et maxime de cytharis, vnde multum timui. Haec vallis habet longitudinem septem, vel octo milliarium ad plus, in quam si quis intrat, moritur, et nunquam viuus potest transire per medium illius vallis, et ideo omnes de contrata declinant a latere: Et tentatus eram intrare, et videre, quid hoc esset. Tandem oratis et Deo me recommendans, et cruce signans, in nomine Iesu intraui, et vidi tot corpora mortua ibi, quod nullus crederet nisi videret In hac valle ab vno eius latere, in vno saxo vnam faciem hominis vidi, quae ita terribiliter me respexit, quod omnino credidi ibi fuisse mortuus: Sed semper hoc verbum (verbum caro factum est et habitauit in nobis) protuli, et cruce me signaui, nec propius quam per 7. passus, vel 8. accedere capiti ausus fui: Iui autem fugiens ad aliud caput vallis, et super vnum monticulum arenosum ascendi, in quo vndique circumspiciens nihil vidi nisi cytharas illas, quas per se (vt mihi videbatur) pulsari et resonare mirabiliter audiui. Cum vero fui in cacumine montis, inueni ibi argentum in maxima quantitate, quasi fuissent squamae piscium. Congregans autem inde in gremio meo pro mirabili ostendendo, sed ductus conscientia, in terram proieci, nihil mecum reseruans, et sic per gratiam Dei liber exiui. Cum autem homines illius contratae sciuerunt me viuum exisse, reuerebantur me multum, dicentes me baptizatum et sanctum: et corpora illa fuisse daemonum infernalium qui pulsant cytharas vt homines alliciant intare, et interficiant. Haec de visis certudinaliter ego frater Odoricus hic inscripsi; et multa mirabilia omisi ponere, quia homines hon credidissent nisi vidissent. De honore et reuerentia factis Domino Cani. Vnum tantum referam de magno Cane quod vidi. Consuetudo est in partibus illis quod quando praedictus dominus per aliquam contratam transit, homines ante ostia sua accendunt ignem et apponunt aromata, ac faciunt fumum, vt dominus transiens suauem sentiat adorem, et multi obui
PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  



Top keywords:
homines
 

vallis

 

corpora

 
mortua
 
cytharas
 
multum
 

verbum

 

fuisse

 

latere

 

illius


audiui
 
dominus
 

fratres

 

fuissent

 

Congregans

 

piscium

 

squamae

 

inueni

 

montis

 

argentum


maxima
 

quantitate

 

ductus

 
conscientia
 

terram

 
proieci
 
ostendendo
 

faciunt

 

aromata

 

apponunt


mirabili

 

gremio

 
arenosum
 
monticulum
 

ascendi

 
vndique
 

circumspiciens

 

fugiens

 

adorem

 

sentiat


resonare

 

pulsari

 
mirabiliter
 

videbatur

 
suauem
 
transiens
 

cacumine

 

partibus

 
ponere
 

Consuetudo