FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  
instrumenta sua, et faciunt maximum sonitum; et statim alius clamat; Taceant omnes, et omnes tacent: Tunc accedunt histrionatrices ante dominum dulciter modulantes, quod mihi plus placuit. Tunc veniunt leones, et faciunt reuerentiam domino Cani; Et tunc histriones faciunt ciphos aureos plenos vino volare per aerem, et ad ora hominum se applicare vt bibant. Haec et multa alia mirabilia in curia illius Canis vidi, quae nullus crederet nisi videret; et ideo dimitto ea. De alio mirabili audiui a fide dignis, quod in vno regno istius Canis in quo sunt montes Kapsei (et dicitur illud regnum Kalor) nascuntur pepones maximi, qui quando sunt maturi aperiuntur, et intus inuenitur vna bestiola similis vni agnello: sicut audiui quod in mari Hybernico stant arbores supra ripam maris et portant fructum sicut essent cucurbitae, quae certo tempore cadunt in aquam et fiunt aues vocatae Bernakles, et illud est verum. De diuersis Prouincijs et ciuitatibus. De isto imperio Katay recessi post tres annos, et transiui 50. dietas versus Occidentem; et tandem veni ad terram Pretegoani, cuius ciuitas principalis Kosan vocatur, quae multas habet sub se ciuitates. [Sidenote: Casan.] Vltra per multas dietas iui, et perueni ad vnam prouinciam vocatam Kasan; et haec est secunda melior prouincia mundi, vt dicitur, et est optime habitata: Sic quod quando exitur a porta vnius ciuitatis, videntur portae alterius ciuitatis, sicut egomet vidi de multis. Latitudo Prouinciae est 50. dietarum, et longitudo plusquam 60. In ea est maxima copia omnium victualium, et maxime castaneorum; et haec est vna de 12. prouincijs magni Canis. [Sidenote: Tibec regio alias Tebet Guillielmo de Rubricis.] Vltra veni ad vnum regnum vocatum Tibek quod est subiectum Cani, in quo est maior copia panis et vini, quam sit in toto mundo vt credo. Gens illius terrae moratur communiter in tenorijs factis ex feltris nigris: Principalis ciuitas sua murata est pulcherrime ex lapidibus albissimis, et nigerrimis interescalariter dispositis et curiose compositis, et omnes viae eius optime pouatae. In ista contrata nullus audet effundere sanguinem hominis, nec alicuius animalis, ob reuerentiam vnius Idoli. In ista ciuitate moratur Abassi i. Papa eorum, qui est caput et princeps omnium Idolatrarum; quibus dat et distribuit beneficia secundum morem eorum; sicut noster Papa Romanus est caput omnium Christianorum. Foeminae in hoc regno portant plusquam centum tricas, et habent duos dentes in o
PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  



Top keywords:
omnium
 

faciunt

 

plusquam

 
dicitur
 

Sidenote

 

audiui

 

nullus

 

illius

 

regnum

 

reuerentiam


quando

 
ciuitatis
 

optime

 
ciuitas
 
moratur
 

multas

 

portant

 

dietas

 

vocatum

 

subiectum


Rubricis

 

Guillielmo

 

exitur

 

videntur

 

portae

 
alterius
 

habitata

 

secunda

 

melior

 

prouincia


egomet

 

multis

 
maxime
 

castaneorum

 

prouincijs

 

victualium

 

maxima

 

Latitudo

 

Prouinciae

 

dietarum


longitudo
 
nigris
 

princeps

 

Idolatrarum

 

quibus

 
distribuit
 

Abassi

 
ciuitate
 
alicuius
 

animalis