FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131  
132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   >>   >|  
re ita longos sicut apri. Quando etiam pater alicuius moritur, tunc filius conuocat omnes sacerdotes et histriones, et dicit se velle patrem suum honorare, et facit eum ad campum duci sequentibus parentibus omnibus, amicis, et vicinis, vbi sacerdotes cum magna solemnitate amputant caput suum, dantes illud filio suo, et tunc totum corpus in frusta concidunt, et ibi dimittunt, cum orationibus cum eo redeuntes; [Sidenote: Eadem historia de eodem populo apud Guilielmum de Rubricis.] Tunc veniunt vultures, de monte assuefacti ad huiusmodi, et carnes omnes asportant: Et ex tunc currit fama de eo quod sanctus est, quia angeli domini ipsum portant in paradisum: Et iste est maximus honor, quem reputat filius posse fieri patri suo mortuo: Tunc filius sumit caput patris, et coquit ipsum, et comedit, de testa eius faciens ciphum in quo ipse cum omnibus de domo et cognatione eius bibunt cum solemnitate et laetitia in memoriam patris comesti. Et multa vilia et abominabilia facit gens illa quae non scribo, quia non valent, nec homines crederent nisi viderent. De diuite qui pascitur a 50. Virginibus. Dum fui in prouincia Manzi transiui iuxta palatium vnius hominis popularis, qui habuit 50. domicellas virgines sibi continue ministrantes, in omnibus pascentes eum sicut auis auiculas, et habet semper 5. fercula triplicata; et quando pascunt eum, continue cantant dulcissime: Iste habet in redditibus Tagaris risi 30. Thuman, quorum quodlibet decies millies facit: vnum autem Tagar pondus est asini. Palatium suum duo millaria tenet in ambitu; cuius pauimentum semper vnum laterem habet aureum, alium argenteum: Iuxta ambitum istius palatij est vnus monticulus artificialis de auro et argento, super quo stant Monasteria, et campanilia, et alia delectabilia pro solatio illius popularis; Et dictum fuit mihi, quod quatuor tales homines sunt in regno illo. [Sidenote: Mulierum parui pedes.] Nobilitas virorum est longos habere vngues in digitis, praecipue pollicis quibus circueunt sibi manus: Nobilitas autem et pulchritudo mulierem est pauos habere pedes: Et ideo matres quando filiae suae sunt tenellae ligant pedes earum, et non dimittunt crescere. [Sidenote: Milestorite.] Vltra transiens versus meridiem applicui ad quandam contratam, quae vocatur Milestorite, quae pulchra est valde et fertilis: Et in ista contrata erat vnus vocatus Senex de monte, qui inter duos montes fecerat sibi vnum murum circumuentem istos montes. Infra istum murum erant font
PREV.   NEXT  
|<   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131  
132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   >>   >|  



Top keywords:
omnibus
 

Sidenote

 

filius

 
Milestorite
 
longos
 
dimittunt
 

homines

 

patris

 

habere

 

Nobilitas


sacerdotes
 
popularis
 

montes

 

continue

 

solemnitate

 

quando

 

semper

 

argenteum

 

cantant

 

laterem


aureum
 

ambitum

 

artificialis

 
argento
 

monticulus

 
istius
 
pascunt
 

palatij

 

triplicata

 

pauimentum


Tagaris

 

pondus

 
Monasteria
 
millies
 

Thuman

 
quodlibet
 

decies

 

redditibus

 

dulcissime

 

quorum


ambitu

 

Palatium

 
millaria
 

crescere

 
transiens
 
versus
 

ligant

 

tenellae

 
matres
 

fecerat