FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128  
129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   >>   >|  
deputatum, et oportet nos semper ire, et dare sibi nostram benedictionem: et inquisiui ab illis de curia, de numero illorum qui sunt in curia domini, et responderunt mihi quod de histrionibus sunt bene 18. Thuman; Custodes autem canum et bestiarum, et auium sunt. 15. Thuman; Medici vero pro corpore Regis sunt 400. Christiani autem 8. et vnus Saracenus. Et ego quando fui ibi, hij omnes omnia necessaria tam ad victum, quam ad vestitum habebant de Curia domini Canis. Quando autem vult equitare de vna terra ad aliam, habet 4. exercitus equitum, et vnus per vnam dietam ipsum antecedit, secundus aliam, et tertius similiter, et quartus; ita quod semper ipse se tenet in medio in modum crucis; et ita omnes exercitus habent omnes dietas suas ordinatas, quod inueniunt omnia victualia parata sine defectu. Illemet autem dominus Canis per illum modum vadit; Sedet in curru cum duabus rotis in quo facta est pulcherrima sella tota de lignis Aloe, et auro ornata, et margaritis maximis, et lapidibus pretiosis; et 4. Elephantes bene ordinati ducunt istum currum, quos praecedunt 4. equi altissimi optime cooperti. Iuxta currum a lateribus sunt 4. Barones tenentes currum, ne aliquis appropinquet domino suo. Supra currum sedent duo Gerfalcones albissimi, et dum videt aues quos vult capere, dimittit Falcones volare, et capiunt eas; Et sic habet solatium suum equitando, et per iactum vnius lapidis nullus audet appropinquare currui nisi populus assignatus: vnde incredibile esset homini qui non vidisset de numero gentis suae, et reginae, et primogeniei sui. Istae Dominus Canis imperium suum diuisit in 12. partes, et vna habet sub se 200. magnarum ciuitatum: vnde ita latum et longum est suum imperium, quod ad quamcunque partem iret, satis haberes facere in sex mensibus, exceptis insulis, quae sunt bene 5000. De hospitijs paratis per totum imperium pro transeuntibus. Iste Dominus, vt transeuntes habeant omnia necessaria sua per totum suum imperium, fecit hospitia praeparari vbique per vias; in quibus sunt omnia parata quae ad victualia pertinent: Cum autem aliqua nouitas oritur in imperio suo, tunc si distat, ambassiatores super equos vel dromedarios festinant, et cum lassantur in cursu, pulsant cornu, et proximum hospitium parat vnum similiter, equum, qui quando alius venit fessus accipit literam, et currit ad hospitium, et sic per hospitia, et per diuersos cursores rumor per 30. dietas, vno die naturali venit ad imperatorem; et ideo nihil pon
PREV.   NEXT  
|<   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128  
129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   >>   >|  



Top keywords:
imperium
 

currum

 

necessaria

 
dietas
 
Dominus
 
victualia
 

parata

 

hospitia

 

exercitus

 

similiter


quando
 
hospitium
 

Thuman

 

semper

 

numero

 

domini

 

lapidis

 

partem

 

quamcunque

 

longum


exceptis
 

mensibus

 

capiunt

 
volare
 

facere

 
equitando
 
ciuitatum
 

haberes

 

solatium

 

iactum


appropinquare

 

primogeniei

 
reginae
 
incredibile
 

insulis

 
gentis
 

homini

 

assignatus

 

populus

 

currui


magnarum

 

vidisset

 
diuisit
 

partes

 
nullus
 
praeparari
 

fessus

 

proximum

 
festinant
 

dromedarios