FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  
perti sunt pellibus rubeis quae dicuntur nobiliores pelles de mundo: Et in medio palatij est vna pigna altitudinis duorum passuum, quae tota est de vno lapide pretioso nomine merdochas; et est tota circumligata auro, et in quolibet angulo eius est vnum serpens de auro qui verberatos fortissime: Habet etiam haec pignaretia de margaritis, et per istam pignam defertur potus per meatus et conductus qui in curia regis habetur; et iuxta eam pendent multa vasa aurea cum quibus volentes bibere possunt. In hoc autem palatio sunt multi pauones de auro; et cum aliquis Tartarus facit festum domino suo, tunc quando conuiuantes collidunt manus suas prae gaudio et laeticia, pauones emittunt alas suas, et expandunt caudas, et videntur tripudiare; Et hoc credo factura arte Magica, vel aliqua cautela subterranea. De gloria magni Canis. Qvando autem magnus ille Imperator Canis in sede sua imperiali residet, tunc a sinistro latere sedet Regina, et per vnum gradum inferius duo mulieres quas ipse tenet pro se; quando non potest ad Reginam accedere: In infimo autem gradu resident omnes dominae de sua parentela. Omnes autem mulieres nuptae portant supra caput suum vnum pedem hominis, longitudinis vnius brachij cum dimidio; et subter illum pedem sunt pennae gruis, et totus ille pes ornatur maximis margaritis. A latero vero dextro ipsius Canis residet filius eius primogenitus, regnaturus post ipsum, et inferius ipso omnes qui sunt de sanguine regio: Ibi etiam sunt 4. scriptores scribentes omnia verba quae dicit rex; Ante cuius conspectum sunt Barones sui, et multi alij nobiles cum sua gente maxima, quorum nullus audet loqui nisi a domino licentia petatur exceptis fatuis et histrionibus, qui suum dominum consolari habent; Illi etiam nihil audent facere, nisi secundum quod Dominus voluerit eis legem imponere. Ante portam palatij sunt Barones custodientes, ne aliquis limen portae tangat. Cum autem ille Canis voluerit facere conuiuium, habet secum 14000. Barones portantes circulos, et coronulas in capite, et domino suo seruientes; Et quilibet portat vnam vestem de auro et margaritis tot quot valent plus quam decies millies florenorum. Curia eius optime ordinatur per denarios, centenarios, et millenarios, et taliter quod quilibet in suo ordine peragit officium sibi deputatum, nec aliquis defectus reperitur. Ego frater Odoricus fui ibi per tres annos, et multotiens in istis festis suis fui, quia nos fratres minores in sua curia habemus locum nobis
PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  



Top keywords:

aliquis

 

margaritis

 

domino

 

Barones

 

pauones

 

quilibet

 

facere

 

mulieres

 
inferius
 

voluerit


residet
 

quando

 

palatij

 
nullus
 

quorum

 
nobiles
 
maxima
 

petatur

 

multotiens

 

dominum


consolari

 

habent

 
histrionibus
 

fratres

 
exceptis
 

festis

 

fatuis

 

licentia

 
conspectum
 

regnaturus


sanguine

 

primogenitus

 

filius

 

latero

 

dextro

 

ipsius

 

habemus

 

minores

 
scriptores
 
scribentes

audent

 

portat

 

peragit

 

vestem

 

ordine

 

officium

 

defectus

 

reperitur

 

seruientes

 

deputatum