FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  
et margaritis; mulieres vero solum vnam vilem camisiam attingentem vsque ad genua, habentem manicas longas et largas, quae vsque ad terram protenduntur: Et vadunt discalceatae portantes Serablans vsque ad terram. Triceas non portant, sed capilli earum circumquaque disperguntur: et alia multa et mirabilia sunt ibidem. Inde veni in Indiam quae infra terram est, quam Tartari multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum dactilos comedunt, quarum xlij, librae habentur pro minori quam pro vno grosso. [Sidenote: Ormus.] Vltra transsiui per multas dietas ad mare oceanum, et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quae est optime murata, et multa mercimonia et diuitiae in ea sunt; in ea tantus calor est, quod virilia hominum exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum: ideo homines illius terrae volentes viuere, faciunt vnctionum, et vngunt illa, et sic vncta in quibusdam sacculis ponunt circa se cingentes, et aliter morerentur: In hac terra homines vtuntur nauigio quae vocatur Iase, suitium sparto. [Sidenote: Thana.] Ego autem ascendi in vnum illorum in quo nullum ferrum potui reperrire, et in viginta octo dietis perueni ad ciuitaten Thana, in qua pro fide Christi quatuor de fratribus nostris martyrizati sunt. Haec terra est optime situata, et in ea abundantia panis et vini, et aliorum victualium. Haec terra antiquitus fuit valde magna, et fuit regis Pori, qui cum rege Alexandro praelium magnum commisit. Huius terrae populus Idolatrat, adorans ignem serpentes, et arbores: Et istam terram regunt Saraceni, qui vio lenter eam acceperunt, et subiacent imperio regis Daldili. Ibi sunt diuersa genera bestiarum, leones nigri in maxima quantitate: sunt et ibi simiae, gatimaymones, et noctuae magnae sicut hic habentur columbae; ibi mures magni sunt, sicut sunt hic scepi, et ideo canes capiunt ibi mures, quia murelegi non valent. Ad haec, in illa terra quilibet homo habet ante domum suam vnum pedem fasciculorum, ita magnum sicut esset vna columna, et pes ille non desiccatur, dummodo adhibeatur sibi aqua. Multae nouitates sunt ibi, quas pulcherrimum esset audire. De martyrio fratrum. Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violenter deportati sunt vsque Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et Schismatici, et cum illic essent, hospitati sun
PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  



Top keywords:
terram
 
homines
 
quatuor
 
fratrum
 

Sidenote

 

habentur

 

magnum

 

vocatur

 

terrae

 

optime


bestiarum

 

leones

 

columbae

 

gatimaymones

 

simiae

 

magnae

 

maxima

 
quantitate
 
noctuae
 

genera


Saraceni

 

praelium

 
Alexandro
 

commisit

 

Idolatrat

 

populus

 
victualium
 

aliorum

 

antiquitus

 
adorans

acceperunt

 
subiacent
 

imperio

 

Daldili

 
lenter
 

arbores

 

serpentes

 

regunt

 

diuersa

 

fratres


praedicti

 
fuerant
 
fecerunt
 

pactum

 

Martyrium

 

martyrio

 

nostrorum

 

ciuitate

 

nauigarent

 
Polumbrum