FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  
iuidere vellent: qui excitatus horribiliter exclamauit sic, quod totam familiam terruit: quae sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me cum ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus cum ad eum venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, quod pro tempore suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias aedificari fecit, quas per Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus ad eum duceretur, A quo cum adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, cum videres quod Deus omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich cum tota sua familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat. Kadi vero audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio clam fugit, et sic euasit. De miraculis quatuor fratrum occisorum Est autem consuetudo in terra illa, quod corpora mortua non traduntur sepulturae, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis cito resoluuntur, et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta fuerunt sicut illa die quando martirizati erant: quod videntes Christiani qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorifice sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum fratrum nostrorum ea deportaui, habens mecum socium, et vnum famulum. C
PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  



Top keywords:
fratrum
 
Melich
 
imperator
 
quatuor
 

corpora

 

socium

 

quaesiuit

 

audiens

 

quibus

 

fratres


mortem

 

interfici

 

statim

 

imperatoris

 

dominio

 

illius

 

habens

 
miraculis
 
consuetudo
 

nostrorum


mortua

 

euasit

 
deportaui
 

occisorum

 

fratri

 

inferre

 
crudelem
 

edicta

 

sententia

 
fuisti

liberauerit

 
inflixerat
 

famulum

 

traduntur

 
familia
 

medium

 

scindi

 

resoluuntur

 

honorifice

 

ceperunt


sepelierunt

 
Odoricus
 
praedicta
 

habitabant

 

videntes

 

Christiani

 

Indiam

 

colligaui

 

factum

 
accepi