FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  
um autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dum dormirem domus illa a Saracenis subito accendebatur, vt me cum domo comburerent. Domo autem sic accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum cum ossibus dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et cum illis in angulos domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in quo steti cum ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quam cito autem cum ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliae priores igne consumpta est, et multa alia loca circumadiacentia combusta sunt. Aliud miraculum contigit, me cum ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi piper nascitur abundanter, quia nobis ventus totaliter defecit: quapropter venerunt Idolatrae adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt orationes funderemus Deo nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi, quod alij non intelligerent: quod nisi possemus ventum prosperum a Deo nostro impetrare, nos cum ossibus in mare proijcerent: Tunc ego et socius fecimus orationes, vouentes multas missas de beata virgine celebrare, sic quod ventum placeret sibi nobis impetrare. Cum autem tempus transiret, et ventus non veniret, accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput nauis iret, et clam in mare proijceret; quo proiecto statim affuit ventus prosper qui nunquam nobis defecit, vsquequo peruenimus ad portum, meritis istorum martyrum cum salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in Indiam superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem vocatam Carchan in qua sunt duo loca fratrum nostrorum, et ibi reponere istas reliquias volebamus. In naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij: Nunc illi Idolatrae istam consuetudinem habebant, quod semper antequam ad portum applicuerint, totam nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent, et per hoc bonum portum attingere, et mortis periculum euadere crederent. Cum autem frequenter perquirerent, et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi fuerunt, sic quod illa non perpenderunt; et sic ad locum fratrum deportauimus cum omni reuerentia, vbi in pace requiescunt;
PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  



Top keywords:

ossibus

 

statim

 

portum

 

ventus

 
fuerunt
 

Idolatrae

 

nostro

 
impetrare
 

ventum

 
orationes

proijcerent

 

defecit

 
semper
 

ciuitatem

 

fratrum

 
accepi
 

socius

 
perquirerent
 

frequenter

 

famulo


transiret

 

crederent

 

veniret

 
tempus
 

proijceret

 

affuit

 

prosper

 

nunquam

 

vsquequo

 

mortis


periculum

 

tangerent

 

euadere

 

proiecto

 

placeret

 

deportauimus

 
perpenderunt
 
prosperum
 
possemus
 

requiescunt


reuerentia
 

delusi

 

virgine

 

celebrare

 

attingere

 

missas

 

multas

 

fecimus

 

vouentes

 

reliquias