FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  
tos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valde bene, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugae illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiae, et adamantes, et margaritae, et aliae gemmae pretiosae: vnde opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quam aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illae quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quae non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quae vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quae quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et e contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma. Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas, debetne talis a tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorifice sepelient. Cum autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multae aliae nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari poterit. De ista insula inquisiui a multis expertis, qui omnes vno ore responde
PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  



Top keywords:
filius
 
lapidibus
 
carnes
 
poterit
 

homines

 

possunt

 

infirmitate

 

insula

 

respondet

 

liberari


Daemon

 

plenam

 

morietur

 

Sacerdos

 

conualescentiam

 

debetne

 

ministrat

 
inquisiui
 
euadet
 

vadunt


idolum

 

aureum

 
expertis
 

responde

 

rogans

 

consulat

 
argenteum
 

facientes

 

noster

 
adoramus

rogamus

 
multis
 

orationes

 

Domine

 
respondeas
 

incidet

 

poteram

 

sustinerit

 

euellere

 

multae


errore

 
poenam
 
magnam
 

facimus

 

vermes

 

comedant

 

nouitates

 

refero

 

certus

 
crederent