FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  
o foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quod inerant 3000. religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster. Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi quod illa quae detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita quod fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt. De Ciuitate Fuko. Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quae vocatur Fuko, [Marginal note: Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli maximi et pulcherrimi, et gallinae ita albae sicut nix, lanam solum pro pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates, et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut nix, et homines totaliter diuerse ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminae quae sunt desponsatae portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quae transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum, ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3. cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora, quibus repletis vir ille dissoluit fila a collis eorum, et ipsi reintrantes flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et se ligari sicut prius permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et optimi mihi videbantur. [Sidenote: Alias Cansai, vel Quinzai.] Inde transiens per multas dietas veni ad vna
PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  



Top keywords:
magnum
 
dietas
 
flumen
 
multas
 

Sidenote

 

cistas

 

pontem

 

pisces

 

dissoluit

 

homines


religiosorum

 

mergos

 

habent

 

ciuitatem

 

ciuitas

 

perticas

 

piscibus

 
animalia
 
latere
 

hospitabar


complacere

 

maximum

 
piscari
 

videre

 

hospitarij

 

volens

 
Magnum
 

foeminae

 

desponsatae

 
portant

signum

 
vixerunt
 

totaliter

 

diuerse

 
maritos
 

barile

 

transuersum

 

illius

 

fluminis

 

intraui


quoddam

 
capita
 
transiui
 

reintrantes

 

recreauerunt

 

recreati

 

redierunt

 

collis

 

repletis

 
quibus