FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  
venire, et imperatorem suum reuereri. [Sidenote: Testitudines magnae.] Ibi etiam sunt testudines ita magnae sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quae incredibilia forent, nisi homo illa vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similiter, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratae et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos a capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansae, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideo nullus audet sibi appropinquare, et dicitur quod non est lapis in mundo pretiosior illo. Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, cum tamen circa hoc laborauerit. De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum. [Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quae habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissime elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adae et Euae, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; is
PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  



Top keywords:
illius
 
homines
 
contrata
 
dicunt
 

Ceilan

 

pecunia

 

portat

 

portant

 

Sidenote

 

transiui


mulieres

 

milliaria

 

filium

 

planxit

 

regionis

 

vadunt

 

Homines

 
magnae
 
Moumoran
 

possit


laborauerit

 

flamma

 
lapidibus
 

videtur

 

spansae

 

Insula

 
potuit
 

imperator

 

Tartarorum

 
dicitur

appropinquare

 
Magnus
 

pretiosior

 

pretiosis

 
obtinere
 

nullus

 

ingenio

 

nunquam

 

serpentes

 

pulcherrima


planicies

 
paruus
 
multum
 

montis

 

gentes

 

habens

 

scaturire

 

falsum

 

probaui

 
lachrymis