rata illa inueniuntur Cannae longissimae plures
passus habentes quam 60 et sunt magnae vt arbores. Aliae etiam Cannae sunt ibi
quae vocantur Cassan quae per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet
nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum
miliare fere: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super
se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideo, communiter homines
illius contratae portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros
suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de
illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam
pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et
virtute illorum lapidum communiter isti homines triumphant in bellis, et in
mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen
remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum,
prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata
de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita
duros in extremitate sicut esset ferrum: Similiter sagittant cum sagittis
sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum
securitate. [Sidenote: Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis
Cassan faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa
sibi necessaria. [Sidenote: Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud
regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus
victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres,
quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies
et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter
nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.
De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio
piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per
magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se
proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies
venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare:
Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic
de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui a
gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo
pisces per naturam docentur
|