versus meridiem est aliud regnum
vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in
facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia
regione. Vltra transiu ad aliam insulam quae vocatur Iaua cuius ambitus per
mare est trium millium milliarium, et rex illius insulae habet sub se 7.
reges coronatos, et haec insula optime inhabitatur, et melior secunda de
mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces
muscatae: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium
victualium praeterquam vini. Rex illius terrae habet palatium nobilissimum
inter omnia quae vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos,
quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum
laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt
laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes
circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro
puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello:
Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.
De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.
Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine
Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratae multas
insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et
vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud
non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum
sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet,
et in bona quantitate bibat, et statim fugat venenum faciens exire per
inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnae et
bassae, et quando inciduntur cum securi prope terram, exit de stipite liquor
quidam secut gummae, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs
factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti
diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primo ponunt in aqua maris,
postea lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valde bona et odorifera, de
qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi,
et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote:
Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum
quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam
postea comparet. In cont
|