FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  
, rex et regina, cum toto populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et multae virgines antecedunt ipsum binae et binae, processionaliter combinatae modulantes: [Sidenote: Crudelissima Satanae tyrannis, et carnificina.] Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sancte et secure: et in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiae custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes cum histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritae pulchriores de mundo. Inde transiens iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminae omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et cum mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales: Carnes humanae quando homo est pinguis ita bene comeduntur, sicut inter nos bouinae: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari, et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote: Simoltra vel Samotra.] In hac insula
PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  



Top keywords:

regionis

 

illius

 
omnibus
 

accedunt

 

moriuntur

 

homines

 

ponunt

 

interficit

 

multis

 
festum

quando

 
habent
 
idolum
 
argento
 
Sidenote
 

mulieres

 

regione

 

fecisse

 

versus

 

dicere


transiens

 

potest

 

nullus

 

oceanum

 

communes

 

meridiem

 

incedunt

 

foeminae

 
vocatam
 

terram


Lammori

 

caloris

 

Samotra

 

mulier

 
corpore
 
dicentes
 

immensitate

 
dietas
 
deridebant
 

videntes


vestitum
 
insula
 

carnibus

 

bladis

 

statim

 

lignis

 

abundat

 

optima

 

occidunt

 

pestifera