FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  
t in domo cuiusdam illorum; contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius, quam sero ver fortiter verberauit, quae suo Kadi, i. Episcopo conquesta est; a qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quae dixit, quod sic; quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos esse homines maximae scientiae et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus e contrario venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris, quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno cum Diabolo patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc, quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem animae. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille, qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent. Tantus enim est calor solis ibi, quod si homo in eo per spacium vnius missae persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares a tertia vsque ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt, quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra s
PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  



Top keywords:

frater

 

contra

 
fratres
 

Christum

 

hominem

 

Saraceni

 

moriatur

 

dicens

 

tantum

 
homines

Thomas

 
videntes
 
Machometo
 
Machometus
 
clamare
 

disputare

 

Diabolo

 

vester

 

tenent

 

filius


inferno

 

perditionis

 

potestis

 

Iterum

 

clamabant

 

dicendum

 

poteris

 

sapiens

 
optime
 

iterum


vultis

 

respondit

 

videre

 

loquar

 
Prophetam
 
tertia
 

laudantes

 
dominum
 
glorificantes
 

hilares


persisteret
 
missae
 

moreretur

 

ardore

 

permanserunt

 

proijcere

 

vestra

 

copiosum

 

accendere

 

venerunt