FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  
s, Calliphanes tradit. Aristoteles adijcit, dextram mamman ijs virilem, lacuam muliebrem esse. In eadem Africa familias quasdam effascinantium, Isigonus et Nymphodorus tradunt quarum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. Esse eiusdem generis in Triballis et Illyrijs, adijcit Isigonus, qui visu quoque effascinent, interimantque quos diutius intueantur. Iratis praecipue oculis: quod eorum malum facilius sentire puberes. Notabilius esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant. Huius generis et foeminas in Scythia, quae vocantur Bithyae, prodit Apollonides. Philarchus et in Ponto Thibiorum genus, multosque alios eiusdem naturae: quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem. Eosdem praeterea non posse mergi, ne veste quidem degrauatos. Haud dissimile ijs genus Pharnacum in AEthiopia prodidit Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat. Foeminas quidem omnes vbique visu nocere, quae duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos autor est. Adeo naturae, cum ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit: ne quid vsquam mali esset, quod in homine non esset. Haud procul vrbe Roma in Faliscorum agro familiae sum paucae, quae vocantur Hirpiae: quae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. Et ob id perpetuo senatusconsulto militiae omniumque aliorum numerum vacationem habent. Quorundam corpore partes nascuntur ad aliqua mirabiles sicut Pyrrho regi pollex in dextero pede: cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt, conditumque loculo in templo. Praecipue India AEthiopumque tractus, miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia, Indicio sunt canes grandioris caeteris. Arbores quidem tantae proceritatis traduntur, vt sagittis superari nequeant. Haec facit vbertas soli, temperies coeli, aquarum abundantia (si libeat credere) vt sub vna ficu turmae condantur equitum. Arundines vero tantae proceritatis, vt singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere: non expuere: non capitis, aut dentium, aut oculorum vllo dolore affici, raro aliarum corporis partium: tam moderato Solis vapore durari. Philosophos eorum quos Gymnosophystas vocant, ab exortu ad Occasum praestare, contuentes S
PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  



Top keywords:

oculis

 

quidem

 

quoque

 

corpore

 
pupillas
 

habeant

 

eiusdem

 

generis

 

altero

 

tantae


homine
 

proceritatis

 
naturae
 
vocantur
 

quorum

 

tradunt

 
adijcit
 

tradit

 
Isigonus
 
loculo

templo

 

Praecipue

 

Occasum

 

conditumque

 
potuisse
 
praestare
 

cremari

 

medebatur

 

reliquo

 

tractus


grandioris

 
caeteris
 

exortu

 

Arbores

 

Indicio

 
animalia
 

miraculis

 

lienosis

 
scatent
 

Maxima


gignuntur

 

AEthiopumque

 

militiae

 
senatusconsulto
 

omniumque

 

aliorum

 

vacationem

 

numerum

 

perpetuo

 

aduruntur