FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  
u Vahonis, volens ad partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quae possum veraciter enarrare. Primo transiens Mare Maius me de Pera iuxta Constantinopolim transtuli Trapesundam, quae antiquitus Pontus vocabatur: Haec terra bene situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit, scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum. Homo autem per terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam castrum dictum Zauena duxit, distans a Trapesunda per tres dietas. Hae perdices illius conditionis erant, cum homo ille quiescere voluit, omnes se aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit. In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis. [Sidenote: Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad quandam ciuitatem quae vocatur Azaron, quae erat multum opulenta antiquitus, sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Haec ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quod altius situatur quam aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venae illarum aquarum oriri videntur et scaturire a flumine magno Euphrate quod per vnam dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratae dicitur quod nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur, hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote: Tauris ciuitas Persiae.] Vltra veni Tauris ciuitatem magnam et regalem, quae antiquitus Susis dicta est. Haec ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quam aliqua quae sit in mundo, nam nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur, quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum bene situatur: Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac dicunt Christiani qui ibi sunt, quod credunt Imperatorem plus de ea accipere, quam Regem Franciae de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est mons salinus praebens sal ciuitati,
PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  



Top keywords:

ciuitas

 

ciuitatem

 
antiquitus
 

multum

 

dicitur

 

illius

 

montem

 

dictum

 

Tauris

 
perdices

Sidenote

 
aliqua
 
situatur
 
ciuitate
 
voluit
 

Trapesundam

 

libenter

 

ascendissem

 

volens

 

contrau


partes

 

requicscit

 

praestolare

 

nullus

 

contratae

 

vnquam

 

ascendere

 

potuit

 
Sobissacato
 

voluisset


societas

 

aquarum

 

videntur

 

scaturire

 
flumine
 
illarum
 

optimas

 
transfretare
 
Euphrate
 

Taurisium


progressus
 
quendam
 

dietam

 

distat

 

infidelium

 

Christiani

 

dicunt

 

credunt

 

Imperatorem

 

potest