FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80  
81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   >>   >|  
refelli, scriptura veritatis clamante, quod ibi sit fons irrigans vniuersam superficiem terrae: aquae enim est natura semper fluere ad Ima. Exeunt autem ab illo fonte versus nostri partes hemispherij, hoc est nobis de illo loco in occidentem quatuor flumina, Pyson, Gyon, Tygris, et Euphrates, ab ista dimidia parte terrae circa AEquatoris circulum terrae influentes, quapropter et merito credendum videtur, exire de eodem fonte et alia quatuor flumina irrigantia terram oppositam, quae est circa alteram dimidiam partem circuli AEquatoris, quamuis nos eorum fluminum loca, virtutes, et nomina ignoramus, quod homines habitant ab alia parte AEquinoctij. [Sidenote: Gentes ad austrum Aequatoris.] Hoc tamen volo sciri pro vero et audiui, illic terrae faciem inhabitatam in maxima multitudine ciuitatum, vrbium, et regionum, quoniam et eorum institores Indiam frequentant, et nunciant sibi inuicem gentes et principes per literas, ac alijs modis destinare sunt visi. [Sidenote: Ganges fluuius.] Vnus nostrorum fluuiorum Pyson currit per Indiam, et per eius deserta quandoque sub terra, sed saepius supra, qui et Ganges illic appellatus est, ab illo vltimo Paganitatis rege, quem Dux Ogerus deuictum cum baptizari renueret in ipso flumine proiectum submersit. Ad littus huius reperiuntur multi lapides praeciositatis immensae et metalli grani carissimi, nec non et auri mineriae, multumque descendit in eo natans lignum Aloes ex Paradiso, quod rebus mirae virtutis inserit Salomon in Canticis. Hinc secundus fluuius Gyon, currit per Aethiopiam, vnde dum venit in AEgyptum, accipit nomen Nilus. Tertius Tygris veniens per Assyriam influit maiorem Armeniam et Persiam: tandemque fluuij singuli per loca singula se iactant in mare per quod defluunt vsque ad Nador, id est, ad oppositum diametrum paradisi: Ideoque merito aestimantur omnes vniuerso orbe aquae dulces originem capere, a supradicto paradisi fonte, quamuis secundum distantiam maiorem vel minorem, et secundum naturas rerum per quas meant diuersos habere inueniuntur sapores, atque virtutes. Porro ipsum Paradisi locum audiui a tribus plagis, orientali, meridionali, et septentrionali, inaccessibilem tam hominibus quam bestijs, eo quod apparet ripis perpendiculariter abscissa, tanquam inestimabilis altitudinis. Et ab occidente id est nostra parte tanquam super omnium humanorum intuitum rogus ardens, qui in scripturis rumphea flammea appellator, vt nulli creaturae terrenae ascensus in eum c
PREV.   NEXT  
|<   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80  
81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   >>   >|  



Top keywords:

terrae

 

flumina

 
quatuor
 

paradisi

 

quamuis

 

Ganges

 

currit

 

fluuius

 

maiorem

 
merito

tanquam

 
AEquatoris
 
Tygris
 
virtutes
 
Sidenote
 

Indiam

 

secundum

 

audiui

 

diametrum

 

Persiam


oppositum

 

Armeniam

 

tandemque

 

fluuij

 

influit

 

singula

 

singuli

 

iactant

 
Ideoque
 

defluunt


lignum

 

natans

 

Paradiso

 

descendit

 
multumque
 
carissimi
 

mineriae

 
virtutis
 
inserit
 

accipit


AEgyptum
 
veniens
 

Tertius

 

aestimantur

 

Canticis

 

Salomon

 

secundus

 

Aethiopiam

 

Assyriam

 

altitudinis