FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  
bus bestiarum, serpentum, draconum, gryphium, aspidum, dypsarum, et colubrorum in multitudine tanta, vt centum millia armatorum simul pertingere vsque ad arbores, quae ibi dicuntur solis et lunae, vix possent. Attamen suo tempore Alexander magnus scribitur pertigisse, et quaedam ab arboribus fictitia succepisse responsa. [Sidenote: Balsamum indicum.] Circa has arbores excolitur Balsamum, cuius liquoris comparatio nusquam scitur contineri sub coelo. Nam ibidem homines, de istarum arborum fructibus et Balsamo vtentes dicuntur illorum virtute quadringentis aut pluribus annis viuere. Peruenit autem et Dux Danus Ogerus, ac manducauit de illis, vnde et nonnulli prae sensus stoliditate vel fidei leuitate putant ipsum adhuc alibi viuere in terris. Ego autem quia tantum pro dilatanda Christianitate laborauit arbitror magis, eum regnare cum Christo in coelis. [Sidenote: Taprobana Insula, et eius descriptio.] Versus Orientales partes Indorum consistit magna regio Taprobane exuberans optimis terrenorum bonorum, in quam nauigio intrauimus in octo vel circa diaetis per aquam satis tenuem, haud profundam. Ibi, sicut et in alijs multis Insulis, rex non nascitur sed eligitur per partes terrae: et est haec vna de quindecim nominatis Regionibus conquisitionis Ogeri. Ista, cum modicum declinet a circulo terrae sub AEquatore, patitur in anno duas aestates, et duas hyemes, si tamen hyems aliqua dici debeat, et non magis aestas, quia nullus hic dies anni caret fructu, flore, germine. Habitatores sunt discreti, et honesti, vnde et mercatores de remotis partibus libenter cum ijs communicant: et sparsim per regionem habitant plurimi diuites Christiani. [Sidenote: Orilla. Argita.] Hijs iunguntur duae insulae (quas nos vocamus, Orilla, et Argita), quanquam illa lingua aliter nominentur. In quarum prima sunt multae mineriae auri, in secunda argenti, et propter quandam crassitudinem aeris continuam, perpauca apparent sydera, praeter vnum quod dicunt Canopum, quod aestimo planetam Veneris. [Sidenote: Hunc locum notat Gerardus Mercator in sua charta generali.] Et quod mirum est valde de omni lunatione ijs apparet nisi 2. quarta. Cuius rei probabilis ratio effugit etiam Astronomos valde peritos. Atque per has Insulas quoddam rubrum mare a mari Oceano segregatur. Itaque in Orilla in locis multis effoditur, colligitur, et conflatur optimum auri metallum, per viros, mulieres, et paruulos in hoc instructos, sed et in nonnullis ibi montibus monst
PREV.   NEXT  
|<   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78  
79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

Orilla

 

dicuntur

 

Argita

 
partes
 

Balsamum

 

viuere

 

arbores

 

terrae

 

multis


nominentur
 

aliter

 
regionem
 
diuites
 

habitant

 

plurimi

 
Christiani
 

insulae

 
sparsim
 
vocamus

quanquam

 

iunguntur

 

lingua

 

honesti

 
hyemes
 
aliqua
 

aestates

 

modicum

 

declinet

 

circulo


patitur

 
AEquatore
 

debeat

 

aestas

 

discreti

 
Habitatores
 

mercatores

 

remotis

 
libenter
 

partibus


germine

 

nullus

 

fructu

 
communicant
 

quandam

 

Insulas

 

peritos

 

quoddam

 

rubrum

 

Astronomos