FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  
is, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares _pudet me illius_, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum "asumbama" quod ab aliis "elatton e: parasumbama" dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat. Footnote 6: Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam referebant L.D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat Laertianus. Videamus nunc, paucis *de Varronis philosophia* praemissis, quae ratio inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de lingua latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae (Cic. Acad. post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque probauit (Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae lustris diligenter exposuit{7} (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2). Ciceronem qui academica et epistulas modo laudatas a.u. DCCVIIII scripsit acriter inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne conpertum quidem habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam transmigrasse, cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem tempore conscriptis fere ubique secutus sit. quod parum considerate posuit. M. Tullium enim, licet antiquorum philosophorum graecorum sententias paullo neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens exposuerit (cf. F. Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B. Krische forsch. in alt. phil. I p. 33. 444 sq.) de amici et condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer. p. 38) sensu et cogitandi ratione tam grauiter errasse idque publice professum esse, nemo credet, qui magnum discrimen inter scholas illas fuisse putet. Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla concesserat auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione cognosci et perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac defendit, deinde de eiusdem infirmitate et peruersitate 'omnium philosophorum concursu' conuictus, stoicorum decreta de conprehensione et adprobatione, ut Ciceronem "katale:psin" et "sunkatathesin" uertentem sequar, adsumpsit (cf. Krische l.l. p. 166 sq. Grysar d. academik. Philo u. Antioch. p. 25) et hanc uiam ingressus eo usque processit, ut non solum Chrysippeam dialecticam toto pe
PREV.   NEXT  
|<   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34  
35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   >>   >|  



Top keywords:

libros

 

lingua

 
libris
 

quoque

 

dialecticam

 
latina
 

Krische

 

ratione

 

Antiochi

 

auditor


philosophorum
 

Ciceronem

 
stoicorum
 

forsch

 

sittenl

 

obliquis

 

errasse

 
grauiter
 

publice

 

professum


duobus

 
Kuehner
 

exemplum

 

cogitandi

 

condiscipuli

 
considerate
 

posuit

 
Tullium
 
secutus
 

ubique


philosophiam
 

tempore

 

conscriptis

 

antiquorum

 

dedens

 

exposuerit

 
Schleiermacher
 

credet

 

scriptori

 

proximo


sententias

 

graecorum

 

paullo

 
neglegentius
 
cuiuis
 

kritik

 

scholas

 

sunkatathesin

 

uertentem

 

sequar