FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  
in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, illa uerba contrahens, ista distendens'. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l.l. p. 531b Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur. Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut non inplent (fr. 32*). quae inplent iterum affirmari possunt aut nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo dixit. haec stoicorum "lekta ellipe:" et "autotele:", "axio:mata hapla" et "ouch hapla" esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus uerbis ponitur, prima et secunda persona in coniunctis _quae simplicem non habent significationem_ (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego et tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non diserte memoratur{16} ex eorum placitis necessario manat, ut in hac quoque re illos Varro secutus sit. Footnote 16: Hoc moneo propter Carolum Prantl l.l. p. 667 qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: "ellipe: (lekta) men oun esti ta anapartiston echonta te:n ekphoran hoion 'graphei'; epize:toumen gar tis?" quod cum in prima et secunda persona absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse stoicos sequitur. Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit, conici uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis et uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum stoicorum diuisione in "lekta ellipe:" et "autotele:". neque e Gelli libri XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem "axio:mata" alias profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l.l. p. 5) ad dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco, ut his uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit. *profatum* enim, quantum sciam, apud nullum scriptorem, *prol
PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   >>   >|  



Top keywords:

simplicibus

 

inplent

 
proloquia
 

persona

 

ellipe

 
sequitur
 

coniunctis

 

quorum

 

stoicis

 
secunda

autotele

 
libros
 

stoicorum

 

Varronem

 

quibus

 
distribuerit
 

conici

 

potest

 

scribit

 

duodecim


ekphoran
 

suspicari

 
materiam
 

Diogenes

 

casibus

 

amplam

 

priore

 
hexade
 

quaeri

 

quantum


possit
 
discrimen
 

absolute

 
toumen
 

graphei

 

quoddam

 

anapartiston

 

echonta

 
Quomodo
 
stoicos

fecisse

 

quatenus

 

potuisse

 

promiscue

 
scriptorem
 

disposuerit

 

XXIIII

 

tractata

 
quomodocunque
 

uocibus