FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  
utramque partem ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis. neque e Varrone de l.l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l.l. VI 96 p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore Hypsicrate (cf. de l.l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458. M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit. *Quartus* enim *liber de rebus metricis* erat, quas Varronem explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf. supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur. Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus. propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66), e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal. 1862 p. 336. 344 cf. Bergk l.s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3 et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1 p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat. p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l.l., uerum etiam omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum
PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  



Top keywords:

Varronem

 
praeterea
 
Wentzel
 

Diomedem

 

probabiliter

 

uterque

 

philolog

 

Varronis

 
hausisse
 

explicuisse


commata
 
libris
 

quaedam

 

Victorinum

 

certiores

 

musica

 

confirmatur

 
Augustini
 

auctoritate

 

scripto


commatisque

 
Fleckeiseni
 
Terentium
 

dixisse

 

referemus

 

frustula

 
rhythmi
 

sequitur

 

differentia

 

disseruisse


natura

 

conuenientia

 

igitur

 

Diomedes

 

testimonio

 

peruenisse

 

utriusque

 

uidimus

 
leguntur
 

Leutsch


pendeant

 

script

 

symbola

 
Atilium
 
Fortunatianum
 
antiqua
 

doctrina

 

temporum

 

posteriorum

 

Terent