FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  
Varro{88} uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258). Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud statuerit discimus. 'H littera' inquit tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae. et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos numeri prima semper litera nominis quo significantur notentur, ut "Delta deka, Pi pente:konta, Eta hekaton" notentur (ut "deka pente:konta hekaton" _P._). unde adparet hanc literam loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur. uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque (fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda non esse (fr. 57). spiritum quem _adflatum_ ipse dicit rerum rusticarum III 1, 6, _flatum_ ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252, quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit _ortus_ non _hortus_ ab oriendo, _alica_ ab alendo, _alicula_ ab alis. idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in _Cilone_ eam originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur{89}. adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut Scaurus p. 2256 demonstrat et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur, quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit. consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae necessario H poscunt, ut _ueho traho_. scripsit autem _uemens_ a ui mentis, _prensus
PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  



Top keywords:
Scaurus
 

contra

 
fuisse
 

adspiretur

 
hekaton
 
notentur
 
litera
 

uidebatur

 

graecorum

 

littera


uocabulis

 

antiquis

 

hariolus

 

hostis

 

oriendo

 

hortus

 

Mommsen

 

alicula

 

alendo

 

unterital


hordeum

 

Sabini

 

transtulit

 

capitis

 
oblongi
 
angusti
 

placuit

 

adspiratione

 

inprobioribus

 

dicitur


labris

 
secutus
 
dicenda
 

hircus

 

haedus

 

fasena

 

harena

 

originem

 

Cilone

 
Sabinis

peregrina
 
pronuntiabantur
 

tamquam

 

posuerit

 
accepit
 

Varrone

 

naturam

 

omnino

 

dictio

 
aduersus