FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  
I p. 4), quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr. p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter suspicatus est F.W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44 sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem "Gamma" ante "Gamma" "Kappa" "Chi" haberet, "angma"{124} nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque Attium{125} talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec: _in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est._ additis uerbis '_quod ... non est_' non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa; nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est: _similiter agceps agcora_, quibus quo conpleretur dictio haec fere adiecisse scriptor uidetur _per GC Attius, illi per NC_. itaque non illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent Ernestius lexic. technol. latin. p. 417 et Ellendtius ad Ciceron. de orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit siue interpretatus sit, cum 'anceps' et similia uerba per NC non GC scribi ideo iubet '_quoniam ... familiarior est auribus nostris N potius quam G_'. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24 sic locum scripsit: _quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo non est._ ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est. Footnote 124:
PREV.   NEXT  
|<   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133  
134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   >>   >|  



Top keywords:

ueritatem

 
facile
 

sermonis

 

uidere

 

quibus

 

graeci

 
Attius
 
linguae
 

litterarum

 
utrique

antiquitus

 

actioni

 

forensi

 

commune

 

fuerit

 

inuestigasse

 

tribuunt

 

rhetoricae

 
scriptores
 

habent


exempla

 

suppeditabent

 

Ernestius

 

instituta

 
umbratica
 

quanti

 
declamatione
 

exercitationis

 

procul

 
ratione

indagandas

 

loquentium

 

sermone

 

manifestum

 

conprobatur

 

Footnote

 
grammatici
 

iudicio

 

auditur

 

latinae


momenti

 

cernitur

 

prorsus

 

simili

 
scriptorem
 
litteris
 

origines

 

dissociat

 
signum
 

potius