FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169  
170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   >>   >|  
lle currit ille non currit' quaestio est, utrum currat an non. 'curre' autem et 'non curre' non facit quaestionem, utrum currat. nulla quidem quaestio hic potest intellegi utrum currere debeat an non. hoc enim ex aientia et negatione natum est, ut 'currere debet' et 'currere non debet'. hoc facit et optatiuus modus. cum enim plena sit sententia cum dicimus 'utinam scribam' et 'utinam non scribam', non potest hinc nasci quaestio, utrum scribam an non: sed pleraque talia sunt, haec ad exemplum sufficiant. quod ergo fuerit iunctum ex nomine et uerbo, si plenum nomen et plenum uerbum sit, necessario facit sententiam, sed non necessario facit proloquium. si enim est, quod iam est, affirmari et negari potest, et supra diximus multa dici plena sententia, quae tamen affirmari et negari non possint. plenum igitur proloquium est 'omnis homo animal est', et quamuis natura illud exigat, ut primo nomen et postea uerbum dicatur, ut dictum est, non desinit uerum esse proloquium etiam si dicas 'animal est omnis homo'. IIII 338 p. 97 Gr.: Quippe in ditione mea (_dialectica loquitur_) iureque consistunt sex normae, quis constant ceterae disciplinae. nam prima est de loquendo, secunda de eloquendo, tertia de proloquendo, quarta de proloquiorum summa, quinta de iudicando quae pertinet ad iudicationem poetarum et carminum, sexta de dicendo quae (_libri_ quae dicenda) rhetoribus commodata est. in prima autem parte quaeritur quid sit genus, quid forma, quid differentia, quid accidens, quid uero proprium, quid definitio, quid totum, quid pars, qui in diuidendo modus, qui in partiendo, quid sit aequiuocum, quid uniuocum, quid (ut ita dicam) pluriuocum ... in secunda uero, quam de eloquendo diximus, quaeritur, quid sit nomen, quid uerbum, quid ex his iunctum, quae ex his subiectiua pars sententiae sit, quae declaratiua, qui subiectivae modus sit, qui declaratiuae, quatenus nomen accipiatur, quatenus uerbum, quatenus sit perfecta sententia ut possit esse proloquium. excipit hanc pars tertia de proloquendo. in ea quaeritur,... quae sint differentiae proloquiorum in quantitate, quae in qualitate, quid uniuersale sit, quid particulare, quid indefinitum, quae sint aientia, quae negantia, quam uim habeant singula, et quemadmodum inter se affecta sint. hinc progeditur ad quartam partem, quam esse diximus de proloquiorum summa. in ea quaeritur, quid sit sumptum, quid illa
PREV.   NEXT  
|<   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169  
170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   >>   >|  



Top keywords:

quaeritur

 
proloquium
 

uerbum

 

sententia

 

plenum

 

scribam

 
quatenus
 
quaestio
 

proloquiorum

 
diximus

potest

 

currere

 

currat

 

negari

 

affirmari

 

necessario

 

secunda

 

eloquendo

 
currit
 

aientia


proloquendo

 

tertia

 

animal

 

utinam

 
iunctum
 

sumptum

 
affecta
 

differentia

 

proprium

 
negantia

commodata

 

definitio

 

accidens

 

iudicationem

 

habeant

 

pertinet

 
progeditur
 

poetarum

 

dicenda

 

dicendo


carminum

 

rhetoribus

 

indefinitum

 

differentiae

 
quartam
 
declaratiuae
 

quantitate

 

declaratiua

 
subiectivae
 

accipiatur