FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181  
182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   >>   >|  
ea scribantur, quae apud graecos _in_ "Psi" desinunt. hanc autem non in "Psi" desinere manifestum est ex eo quod quae illa littera terminantur aut in "pos" ut "Pelops Pelopos" aut in "bos" desinunt, ut "phleps phlebos", hiems autem neutram harum syllabarum recipit. item non constat, obscurum utrum _per_ OB an per OP debeat scribi, nec minus obseruo obsido, cum in illis B littera euidenter sonum suum uindicet. *non caret ... Pelops Pelopis*. sed nobis utrumque per PS uidetur esse scribendum, quoniam ex his "Psi" littera constet, quam genetiuo diximus aut in BIS aut in PIS exire. Cassiodori Papirian. p. 2291P. p. 578B Garet.: traps ab eo quod dicitur trabis et urps per P debent scribi, licet *Varro* per B scribenda putet, quod in reliquis casibus B habeant. sed tamen cum "Psi" littera graeca nullo modo transferri potuerit in usum nostrum et uis eius per P et S litteras scribatur, necessarium est, ut ubi "Psi" graecum sonat, apud nos quod uitari non potest per has litteras scribatur id est P et S, licet in obliquis casibus B habeant, ut caeleps caelibis, urps urbis, item in aliis ipsam retineant, ut auceps aucupis. unde apparet in his casibus mutare nos debere P in B, in quibus se etiam ambae consecuntur interposita uocali. hanc etiam regulam sequimur in "Phi", quae ipsa PH constat, ut Cinyps Cinyphis, quae in nominatiuo casu P et S, in aliis casibus per P et H scribitur. Vel. Long. p. 2233: hinc noscuntur etiam quaestiones interdum quibus noua a ueteribus discernantur utrum absorbui an absorpsi, _uel_ cum ad hanc disputationem pertinere non debeat, nisi quod proprium est "orthographias", utrum per B an per P absorpsi scribi debeat: et aliis seruanda (sequenda _libri_) B littera _uidetur_, quoniam sorbere dicimus, aliis P, quoniam quaecumque apud graecos per "Psi" scribuntur et constat haec littera "Pi" "Sigma", apud nos per P scribenda. idque (ideoque _libri_) in similibus seruandum, ut in eo quod est urbs et nupsi et plebs ac ceteris. p. 2224: ea quae apud nos "Psi" litteram sonant, putant plerique per P et S scribenda, quoniam et graeci pronuntiauerunt, [per] litteram "Psi" constare "ek tou pionos (ek tou p kai tou s" ci. _Wachsmuth coll. Sexto Emp. adv. gramm. 103_). sed qui origini uerborum propiores (proniores _an_ propensiores?) sunt, per B scribunt. Prisc. I 42 p. 33, 3: huic (S) praeponitur P et loco "Psi" graecae fungitur, pro
PREV.   NEXT  
|<   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181  
182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   >>   >|  



Top keywords:
littera
 

quoniam

 

casibus

 
scribenda
 
constat
 
scribi
 

debeat

 

litteras

 

uidetur

 

absorpsi


scribatur
 
litteram
 

graecos

 

desinunt

 

habeant

 

quibus

 

Pelops

 

nominatiuo

 

sequenda

 

Cinyphis


orthographias
 

seruanda

 

sorbere

 
dicimus
 

scribitur

 
sequimur
 
quaecumque
 

scribuntur

 

proprium

 

disputationem


absorbui

 

quaestiones

 
interdum
 
discernantur
 

ueteribus

 
pertinere
 

noscuntur

 

Cinyps

 

plerique

 

propiores


uerborum

 

proniores

 
propensiores
 

origini

 
scribunt
 
graecae
 

fungitur

 

praeponitur

 
ceteris
 

seruandum