FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
st ne os hos aedes pronuntiet. Gramm. inc. p. 452 Endl.: praepositiones locorum quattuor uulgo seruantur (_an_ asseruntur?): ex in ad ab. duae primae quo itur et unde exitur significant, ut in arcem et ex arce; duae sequentes quo aditur et unde abitur, ut ad simulacrum et ab simulacro. antiqui in duabus praepositionibus ex et ab sequentes demebant litteras, si proximum uerbum semiuocalem primam aut mutam habiturum erat ut: e Galliae locis, quoniam ex minus leuem compositionem facit. hoc consuetudo non conseruat, dicitur enim ex Gallia. illud seruamus, si uocales secuntur ut praeponamus: ex Eryco, ex Olympo. si sequitur I aut V, habetur ratio duplex antiquorum, nam si uocalis aliqua iungeretur, demebant X: e Vaticano e Iudaea. hoc consuetudo non seruat. si per se essent sine aliqua uocali, X adiiciebant, ut ex Illyrico ex Vmbria, item si H praeponeretur: ex Hymetto. hoc seruamus et quidem si secuntur uoces, in quibus consonantes primae sunt, detrahimus B, ut a Capua, a Dertona. in quibus uocales secuntur, B praeponimus, ut ab Erycinis ab Atheniensibus. si I aut V sequatur, item ut supra duo seruantur modi, si per se sunt _admittunt_, ut ab Illyrico ab Vrbino, si cum altera uocali amittunt, ut a Venusia a ianitore. _cf._ Sueton. fr. 206 Reiff. Diom. p. 414, 32: ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre efferuntur, ut ex oppido ab illo, si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro a Marco. similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita, ut a Iunone e uirtute a uino. hae praeterea praepositiones non ut quibusdam uidetur [non _hinc transposuit Christ. Philol. XVIII p. 135_] idem unumque significant, nec enim unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum, ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex. 10 oportet ex consonantib. uocalibus _B_ || 11 significandum _B_ || 13 pro ex et nonnunquam _B_ || pro a ut in hac prouincia ex prouincia uenire _B lacunam significaui qua exempla quaed
PREV.   NEXT  
|<   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:
theatro
 

tribunal

 

uenire

 
secuntur
 
significant
 
uocali
 

praepositiones

 

consuetudo

 

uocalis

 

aliqua


seruamus
 
uocales
 

prouincia

 

consonantes

 

sequatur

 

Illyrico

 

quibus

 

proximum

 

praepositionibus

 

uerbum


primae
 

demebant

 

seruantur

 
sequentes
 

uidetur

 
Philol
 
transposuit
 

Christ

 

quattuor

 

locorum


unumque

 

praeterea

 
litteram
 
perdunt
 

asseruntur

 
extremam
 

sequantur

 

efferuntur

 

oppido

 

similiter


uirtute

 

Iunone

 
consonantis
 

posita

 
quibusdam
 
proximus
 

uocalibus

 

significandum

 
consonantib
 

oportet