FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
ut mutam 'e', dictum leuius uidebitur, ut e Gallia et e Tuscia. quotiens uero uocales secuntur in eo quod sequitur _AEO_, simplicem et eandem habent rationem, quod 'ex' praeponitur; ut in his: ex arce, ex Eryco, ex Olympo, aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, e Eryco, e Olympo. si uero in uocabulo quod sequitur princeps littera uel I uel V fuerit, duas habet rationes. nam (unam B) si aliqua uocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, tunc sicut, cum est semiuocalis aut muta, obseruare dixi oportere. ita in his debet fieri, ut est e Vaticano e Iudaea. sin uocabulam duas uocales proxime non habuerit coniunctas, quorum sit littera princeps V aut I proinde atque A E O sit obseruandum, quod potius dici oportet ex Irpinis quam e Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. similiter in H littera obseruari debet, ut in A E O litteris, ne dicamus e Hymetto (hymaesto _bis B_) sed ex Hymetto. similiter est in 'ab'. quisbusdam diligentioribus leuitatis causa solet demi B (p _B_), cum propositum _est_ uocabulis aut nominibus locorum. in quibus principes sunt litterae semiuocales aut mutae, eam repudiant: a Baiis, a Capua, a Dertona. contra non demitur B, cum in uocabulis aut nominibus est primum A E O, ut ab Aricia, ab E_le_a. sin V aut I, duplicem habent rationem. si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae uocales: ab Apso ab Illyrico (ababs abilli dico _B_). sin proximas litteras uocales secum habent coniunctas, proinde obseruandum est, an sint semiuocales, an mutae: a Venusia, a Ianiculo. *item et ... pro Roma*. singularis numerus per unam I litteram scribitur: docilis facilis, pluralis autem per E et I ut facileis docileis, ut ex hoc appareat singularis utrum (idem _corr. in_ item _B_) sit appellatio an pluralis. aureis, quas modo aetheris scribimus, modo quibus audimus (quomodo audimus quibus _B_). nec (ne _B_) minus a nobis I singularis in fraude produci potest, ut uidis (uidi _B_) scribitur. si autem cum eadem I littera, aliud breue, aliud longum est ut illa et pila. apices ibi poni debent ubi iisdem litteris alia atque alia res designatur, ut uenit et ue:nit, aret et aret, legit et le:git ceteraque his similia. super I tamen litteram apex non (in _B_) ponitur, melius enim I _in_ pIla in longum producetur. ceterae uocales, quia (_an_ quae _uel_ quom?) eodem ordine positae diuersa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc e
PREV.   NEXT  
|<   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:
uocales
 

littera

 

quibus

 
singularis
 
habent
 
Irpinis
 

Vmbria

 

Hymetto

 

litteris

 

similiter


obseruandum
 
sequitur
 

coniunctas

 

longum

 

proinde

 

pluralis

 

scribitur

 

litteram

 

uocabulis

 

nominibus


semiuocales
 

audimus

 

princeps

 
rationem
 

Olympo

 
legens
 
Venusia
 

ponitur

 

appellatio

 

aetheris


scribimus

 

aureis

 
Ianiculo
 
docilis
 

facilis

 
melius
 

impediatur

 

producetur

 

dubitatione

 

appareat


docileis

 

facileis

 
numerus
 

positae

 
diuersa
 
ordine
 

debent

 

apices

 
designatur
 

significant