FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
us, de circo cum flaminius an maximus. item uitiose dicitur senatum habere apud aedem Apollinis, quod in aede dici 20 oportet. et 'de senatus sententia' uitiose, nam debent dicere ut ex mea sententia ex tua sententia, sic ex sensatus sententia. item qui dicunt 'de senatu redii' potius quam e senatu, eo quod quo _quom_ imus IN dicimus, inde cum redimus dicendum ex. ex senatu eiectus potius quam de senatu. 25 male imperant qui dicunt 'de tabulis quid dicere'. de tabulis enim is dicit qui eas laudat aut culpat, e tabulis is dicit qui quod est in his scriptum recitat scriptumue pronuntiat. si eas uidet, potius dici oportet 'legi', contra quam 'dici', eas literas _si_ non spectat. 'a capite dempta' qui 30 uocant male appellant, quod sunt de capite dempta non a capite, 'ad caput additum' recto dicitur si est extra caput quod additur. qui transcribunt tabulas, non describunt sed exscribunt, qui quales sunt scribunt ii describunt. a scena uenit spectator, e scena uenit qui egit, contra spectator 35 e theatro, a theatro actor, de scena loquitur qui de ea bene an male ornata sit loquitur, in scena pronuntiat _actor_. qui hoc idem subtilius uult dicere non in scena sed pro scena dicit pronuntiare actorem. nam scena significat graece 'domus', e scena actor exiit, uenit in pulpitum ac 40 uestibulum, pro scena itaque actor est. cum eo uenit dicimus prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea quid ducit producere. pro rostris dici oportet cum is qui contionatur iis dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt. in rostra ascendit, e rostris descendit, de 45 rostris dicit qui ea cuiusmodi sint dicit. in contione stat, e contione uenit, de contione dicit. inscribunt quidam literis 'e': datae 'e Gallia', item 'e Roma', uitiose. nam sic dici oportet: 'in Gallia' et 'Romae'. dantur enim in loco, afferuntur e loco, sequitur ut dentur in Gallia et Romae. 50 [praepositio nonnunquam per unam literam scribitur, sed per diminutionem ut ebibit pro exbibit.] 'ab Roma uenio "metaplasmos" est pro 'Roma'. _101._ Ter. Scaur. p. 2262P.: *Per C cum ... petieris feres.* alii sic: quotiens V sequitur, Q ponendum, ut per QVO litteras: mequom tequom quotus quotiens aliquotiens. in ceteris uocalibus id est _AEIO_ (est eo P) C ponendum, ut * cecidit Cornelius citatus. *Varro aduerbia ... animaduertitur.* nam si id quod sequitur, litteram habet primam semiuocalem a
PREV.   NEXT  
|<   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:
rostris
 

sententia

 

senatu

 
oportet
 
contione
 
capite
 

Gallia

 

uitiose

 

tabulis

 

potius


dicere
 
sequitur
 

theatro

 

dicitur

 

loquitur

 

rostra

 

describunt

 

spectator

 

dempta

 

contra


pronuntiat
 

dicunt

 

dicimus

 
quotiens
 

ponendum

 
cecidit
 
literis
 

Cornelius

 

litteram

 

aliquotiens


primam

 

dantur

 
ceteris
 
uocalibus
 

quidam

 
inscribunt
 

contionatur

 

descendit

 

ascendit

 

aduerbia


cuiusmodi

 

producere

 
semiuocalem
 

animaduertitur

 
citatus
 
dentur
 

metaplasmos

 

procedere

 
exbibit
 

ebibit