FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198  
199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
is. 7975 saec. XI cuius Alfredus Holderus mecum communicauit lectiones_ || antiquos. & Nam & si ipsum _P_ || 3 in templo Marsiae _Paulyus uolg._ in marsiae templo _P_ || {.}IIII{.} _P_ _60B_ Tibia phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet alterum grauem. _60B._ Seru. ad Verg. Aen. VIIII 618: Tibiae aut serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cauernas, aut Phrygiae, quae et impares sunt et inaequales habent cauernas ... ut enim ait Varro: *tibia Phrygia ... alterum grauem*. 1 phrigia _cod. Regin. 1674 saec. X_ frigia _cod. Paris. 7929 saec. X_ _61_ In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent, reliquae mutant. _61._ Gell. XVIII 12, 1: Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent ... Varro libris quos ad Marcellum de lingua latina fecit: *in priore ... reliquae mutant* inquit elegantissime pro mutantur. _62_ Faenerator, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone latino scripsit, a faenore est nominatus. faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis. idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit, 5 sicuti fetus ipse et fecunditas appellata. _62._ Gell. XVI 12, 1: Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita neque non tamen quaedam futilia et friuola ... in libro quarto 'faenerator' inquit 'appellatus est quasi "phainerato:r apo tou phainesthai epi to chre:stoteron", quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus' idque dixisse ait Hypsicratem quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a graecis accepta sunt. sine hoc autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. *faenerator* enim *sicuti ... fecunditas appellata*. Non. p. 54: faenus ab eo dictum est, quod pecuniam pariat increscenti tempore quasi fetus aut fetura. nam et graece "tokos" dicitur "apo tou tiktein", quod est parere. *Varro* libro III de latino sermone: foenus autem dictum a foetu, et quasi foetura quadam (foeturam quandam _W_) pecuniae. nam et Catonem et cetero
PREV.   NEXT  
|<   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198  
199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:
sicuti
 

dictum

 

libris

 
reliquae
 
priore
 
mutant
 

latino

 

graecis

 

Cloatius

 

appellata


fecunditas
 
faenerator
 

faenus

 

sermone

 

fetura

 

quadam

 

Catonem

 

pecuniae

 

inquit

 

alterum


templo
 

grauem

 

cauernas

 
habent
 

phainesthai

 
uideantur
 
phainerato
 

inopibus

 

hominum

 

speciem


quoniam

 

humanitatis

 
commodi
 
stoteron
 

ostentent

 
Alfredus
 

tractorum

 

Holderus

 

uerborum

 

inscripsit


lectiones

 

communicauit

 
hercle
 

futilia

 
friuola
 
quarto
 

nummos

 

quaedam

 
curiose
 

sagaciter