FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213  
>>  
raesentia recolo]. | Poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso 10 nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est, ut quicquid dignum memoria litteris mandaretur ad eam necessario pertineret. _92._ Augustin. de ord. II 12, 35. I p. 415 ed. congr. S. Mauri: illud quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis nec homini homo firmissime sociari posset nisi colloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, uidit esse imponenda rebus uocabula id est significantes quosdam sonos, ut quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed *audiri absentium ... praesentia recolo.* progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse qui moderato uarie hiatu, quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diuerso pressu oris tenere tamen aliquem sonum, extremos autem qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt uocales semiuocales et mutas nominauit. deinde syllabas notauit, deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt, omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt, inde iam numerorum et dimensionis non immemor, adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla alia simpla esse comperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit. *poterat iam ... necessario pertineret.* _cf._ de mus. II 1, 1. I p. 564. Mart. Cap. III 229 p. 50 Gr.: tunc illa, ut familiare habebat exponere percunctata et docere facile quae ab eadem quaerebantur, penula a dextra cum modestia uerecundiaque releuata (_sic codd.: B = Bambergensis et D = Darmstadiensis, quos ipse contuli_) sic coepit: "grammatike:" dicor in Graecia, quod "gramme:" linea et "grammata" litterae nuncupentur, mihique sit attributum litterarum formas propriis ductibus lineare. hincque mihi Romulus litteraturae nomen ascripsit, quamuis infantem me litterationem uoluerit nuncupare, sicut *apud graecos "grammatistike:" primitus uo
PREV.   NEXT  
|<   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213  
>>  



Top keywords:
deinde
 

quibus

 

litteris

 
pertineret
 
necessario
 
recolo
 

notauit

 

litteras

 

syllabae

 

longae


breuesque
 
poterat
 

regulas

 

certas

 

disposuit

 

comperit

 

tenderentur

 

uarias

 

illorum

 

omnisque


integritas
 

perite

 

iunctura

 
digesta
 

formasque

 
syllabas
 
nominauit
 

genera

 

subtiliterque

 

distincta


syllabarum

 

spatia

 
temporis
 
dimensionis
 

numerorum

 
immemor
 

adiecit

 

animum

 

simpla

 

penula


ductibus

 

propriis

 
lineare
 

hincque

 
Romulus
 
formas
 

litterarum

 

litterae

 
grammata
 

nuncupentur