FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
quis qualis talis 5 tantus quantus quotus totus, minus quam finita sunt sex: ipse iste is hic idem sui, possessiua sunt quinque: meus tuus suus noster uester. alia pronomina non inuenies. sed dicere mihi habes: dixisti mihi alia pronomina non inueniri, sed inueni alia, dico tibi: ego dixi, quia non sunt 10 primigenia quae dicit Varro, sed deductiua. multum interest utrum sit aliquid naturale an aliquid deriuatum. _99._ Pomp. comm. art. Don. XVIIII 4 p. 239 Lind.: *Sunt autem ... sed deductiua*. Prob. inst. art. p. 131, 25: qualitas pronominum in quattuor formas diuiditur: finita minus quam finita infinita possessiua. finita pronomina sunt, quae notant certum numerum, certam personam. haec tria sunt tantum: ego tu ille ... minus quam finita forma sex haec pronomina continet tantum: ipse iste is idem sibi hic ... infinita forma decem nouem haec pronomina continet tantum: qui uel quis quidam quicumque quisquam quisquis quisnam quispiam aliquis nequis siquis qualis qualiscumque talis quantus quantuscumque tantus quotus quotuscumque totus ... possessiua forma quinque haec pronomina continet tantum: meus tuus suus noster uester. _cf._ Serg. comm. in Don. p. 1847P. Cledon. comm. in Don. p. 1906P. Seru. comm. in Don. p. 1785P.: qualitas pronominum principaliter bipartita est. omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. finita sunt, quae recipiunt personas, id est quae definiunt personas, et sunt tantum tria: ego tu ille. sed ille plerumque uariatur. nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est, si de absente dicatur, minus quam finitum est. infinita autem pronomina uarias habent species. nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita sunt, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam finita, alia articularia uel demonstratiua, alia possessiua. generaliter infinita sunt, quae unicuique personae aptari possunt, ut est quis, et sunt haec septem tantum: quis talis qualis quantus tantus quotus totus. minus quam finita dicuntur, quae commemorationem habent notarum personarum, ut est ipse. haec sunt sex tantum: ipse iste is hic idem sui ... possessiua dicuntur pronomina, quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus ... sunt autem possessiua pronomina quinque tantum: meus tuus suus noster et uester. absque his pronominibus, quae omnia sunt uiginti et unu
PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:
pronomina
 

finita

 

tantum

 
infinita
 
possessiua
 
personas
 

continet

 

dicuntur

 

aliquid

 

quinque


uester
 
noster
 

qualis

 

tantus

 

quantus

 

quotus

 

qualitas

 

habent

 

pronominum

 

recipiunt


personam
 

finitum

 

deductiua

 
generaliter
 

definiunt

 
pronominibus
 
septem
 

commemorationem

 

notarum

 

possidere


personarum

 

Cledon

 
principaliter
 
uiginti
 

absque

 
bipartita
 

ostendunt

 

aptari

 

quaecumque

 

absente


uarias

 

dicatur

 
articularia
 

personae

 
uariatur
 
plerumque
 

species

 

unicuique

 
demonstratiua
 

refertur