qua Claudius Caesar antisigma "Antisigma"
hac figura scribi uoluit. sed nulli ausi sunt antiquam
scripturam mutare, quamuis non sine ratione haec quoque
duplex a graecis addita uideatur, nam multo molliorem et
uolubiliorem sonum habet "Psi" quam PS uel BS. hae tamen id
est BS non alias debent poni pro "Psi", hoc est in eadem
syllaba coniunctae, nisi in fine nominatiui, cuius genetiuus
in BIS desinit, ut urbs urbis, caelebs caelibis, Arabs
Arabis. _cf._ Prisc. I 58 p. 43, 9, Cassiodori Valerian.
p. 2289. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2465 _sq._ P. Beda p. 2337P.
_de cod. uid. adnot. ad fr. 44_
1 et non paret _B_ || urbs e pelobs _B_ ||
5 eiusdemmodi _B_ || in ps excurrunt _B_ || pelobs
pelopis _B_
_48_ Cretenses Ennius (dixit).
_48._ Char. p. 124, 12: Cretum Cicero Tusculanarum libro II
(_14, 34_): 'Cretum legis', *Cretenses Ennius*, ut Varro
libro I de sermone latino scribit.
II
_49_ Syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae aliae leues,
aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae graeculae,
aliae durae aliae molles. asperae sunt ut trux crux
trans, leues ut lana luna, procerae sunt quae uocalem longam
extremam habent aut paenultimam ut facilitas, retorridae 5
sunt quae mutam habent extremam ut hic hoc, barbarae
sunt ut gaza, graeculae ut hymnos Zenon, durae ut
ignotus, molles ut aedes.
_49._ Diom. p. 428, 22: *Syllabae ut ait ... ut aedes*.
1 leues _B_ leue sunt _A_ leuae _M_ || 2 procere _A_
proceres _BM_ || gregulae _BM_ || 4 proceres _ABM_ ||
7 gregulae _M_ || ymnos _A_ ymnus _B_
_50_ Delirus placet Varroni, non delerus. non enim, ut
quidam existimant, a Graeco tracta uox est "para to le:rein"
sed est latina a lira id est sulco. itaque sicuti boues
cum se a recto actu operis detorserint delirare dicuntur,
sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant, per similitudinem 5
translationis item delirare existimantur.
_50._ Vel. Long. p. 2233P.: Nec non et ibi "orthoepeia
orthographia" coniuncta est, ubi quaeritur, foenoris an
foeneris dica_mus_, quoniam nomen inde tractum dicimus
foeneratorem. item facineris non facinoris, quoniam
facinerosum uocamus. sic etiam *delirus placet ... delirare
existimantur*. Caper p. 2248P.: delirare et delerare "apo
tou le:rein". Non. p. 17: Delirare (delerare _codd._) est de
recto decedere. lira est autem fossa recta, quae contra agros
tuendos ducitur et in quam uligo
|