r quem duae supradictae ultro citroque
commeant. quartae illi coniunctae, quia ceteris
perplexior est, plura sunt uocabula. Ammonius Alexandrinus, 85
qui Aristarchi scholae successit; "oxybaryn" uocat,
Ephorus autem Cymaeus "perispasin", Dionysius Olumpics
"ditonon", Hermocrates Iasius "symplekton", Epicharmus Syracusius
"keklasmene:n". uerum ea nunc ab omnibus "perispo:mene:"
graece uocatur, apud nos flexa; quoniam primo erecta 90
rursus in grauem flectitur.
75 prosodiant _L_ || 76 quae demisior est quae a _L_ ||
"bareia" uaria _L_ || 78 eamque rursum est _L_ ||
79 epitetamenen _L_ || 81 numen _L_ || oxian _L_ ||
acuta _L_ || 82 mese _L_ || 84 commeant] commentat
_L_ || quarte _L_ || illi coniungit liquia _L_
coniunctili, quia _ci. Vsener_ || 85 hammonius
alixondris{*above last i: u} _L_ || 86 aristarci
scollae{*small l inserted before l} _L_ || oxibarin
_L_ || 87 cymeus perispasin _L_ || 88 "ditonon" _ci.
Weil et Benloew l.s. p. 10_ aponon _L_ || sim
plecton _L_ || epicarmus siracusius cetasmenen _L_ ||
89 perespomene _L_ || 90 prima _corr. in_ primo _L_ ||
91 grauem] grebem _L_
Acuta exilior et breuior et omni modo minor est,
quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere cuius
imago prosodia. nam et in cithara omnique psalterio quo
quaeque chorda acutior eo exilior, et tibia tanto est uoce 95
acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut
"bombukio:" addito grauior reddatur, quod crassior exit in
aera. breuitatem quoque acutae uocis in iisdem organis
animaduertere licebit, siquidem in pulsu chordarum citius
acuta transuolat, grauis autem diutius auribus immoratur. 100
etiam ipsae chordae, quae crassius sonant, longiores uidentur
quia laxius tenduntur. item in fistula duo calami breuissimi,
qui acutissimae uocis, tibiae quoque acutiores quae
breuiores, et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris
aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam. 105
sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae
uelut quaedam "diaste:mata", acuta tenuior est quam
grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam
quin immo per unum tempus protrahatur, cum grauis
quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et 110
iunctim quamuis in multis syllabis residat. quocirca graues
sunt numero plures, pauciores acutae, flexae rarissimae.
92 brebior _L_ || 94
|