riusquam de hoc loquamur, V litteram digamma
esse interdum non tantum in his debemus animaduertere, in
quibus sonat cum aliqua aspiratione, ut in ualente et uitulo
et primitiuo et genetiuo, sed etiam in his quibus confusa
hace littera est, _ut_ in eo quod est quis. Mar. Vict. I 4,
43 p. 2461P.: uos nominatiuo singulari per duo V, quorum
uice consonantis fungitur alterum, alterum accipitur pro
uocali, nam per V et O scriptae significant pluralem numerum
et casum accusatiuum: auos flauos coruos et horum similia ...
attamen has etiam uoces, quae V potius quam O sonant, per duo
V scribite, ut uulua uultus et similia, sicuti sine ulla
dubitatione per V et O, quae sonant ita ut uoluit uoluo
uolutus conuolutus, nam littera V uocalis est sicut AEIO, sed
eadem uicem obtinet consonantis, cuiua potestatis notam
graeci habent "*digamma", nostri uau uocant et illi (alii
_Putsch. Gaisf._) digamma. ea per se scripta non facit
syllabam, anteposita autem uocali facit ut "*wamaxa"
"*weke:bolos" et "*welene:". nos uero, qui non habemus huius
uocis nomen aut notam, in eius locum quotiens una uocalis
pluresue iunctae unam syllabam faciunt, substituimus V
litteram, nam uocalis nulla bis eadem posita facit unam
syllabam: assiduns exiguus Laocoon tribuunt statuunt et
similia. at cum praeponitur uocali, tunc accipitur pro
consonanti, ut est anguis extinguit lingua peluis, in 'uuido'
enim prior V uocalis est, sequens cui subiecta est I
consonans. cf. Diom. p. 422, 19. 425, 32. Donat. I 2, 1
p. 1735. Pomp. comm. art. Don. I 73 p. 21 Lind. Serg.
p. 1827P. Cledon. p. 1882. Donat. ad Terent. Andr. I 2, 2.
Beda p. 2335.
_de codd. uide adnot. ad fr. 43_
1 speciem _add. m. rec. in mg. B_ || 3 uideatur _A_ ||
6 quae (qua _cod. Bern. 243_) et Aeoli _AB_ ||
7 nostri] non _A om. B_ || 8 terentius usu raro _AB_ ||
9 perscribit _A_ || VAV _Ritschelius l.s. p. 27_ ua _AB_
_47_ Non caret quaestione etiam plebs et urbs et Pelops,
quae Varro ita distinguit ut per B et S ea nominatiuo
casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo
reddant ut plebs plebis urbs urbis, ea uero per PS, quae
similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant ut Pelops 5
Pelopis.
_47._ Ter. Scaur. p. 2261: Quaesitum est hiemps utrum per PS an
per MS deberet scribi, cum alioqui dubium non sit, quin per
MS scribenda sit, quoniam genetiuo hiemis faciat et quoniam
per P et S
|