FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171  
172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   >>   >|  
bulat, Plato mouetur'; 'si dies est, sol 15 super terras est'. item quod illi "sumpeplegmenon", nos uel coniunctum uel copulatum dicimus, quod est huiusmodi: P. Scipio Pauli filius et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et conlega in censura L. Mummi fuit. in omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi 20 cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero 'et Hannibalem in Africa superauit', quod est falsum, uniuersa quoque illa quae coniuncte dicta sunt propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera 25 non erunt. est item aliud, quod graeci "diezeugmenon axio:ma", nos disiunctum dicimus. id huiuscemodi est: 'aut malum est uoluptas aut bonum aut neque malum neque bonum est'. omnia autem quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae "antikeimena" graeci 30 dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. ex omnibus, quae disiunguntur unum esse uerum debet, falsa cetera. quodsi aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue quam unum uera erunt aut quae disiuncta sunt non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non 35 erunt, tum id disiunctum mendacium est et appellatur "paradiezeugmenon" sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. nam ipsa quidem inter sese aduersa sunt sed opposita eorum non pugnant, non ambulare enim et non stare et non currere 40 contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur, quae simul uera esse non queunt. possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere. _36._ Gell. XVI 8: Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas uocant dialectici "eisago:gas". tum, quia in primo "peri axio:mato:n" discendum, quae *M. Varro ... appellat*, commentarium de proloquiis L. Aelii docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia, redimus igitur necessario ad graecos libros ex quibus accepimus "axio:ma" esse his uerbis: "lekton autoteles apophanton hoson eph' hauto:". hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus ute
PREV.   NEXT  
|<   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171  
172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   >>   >|  



Top keywords:

opposita

 

contraria

 

mendacium

 

graeci

 

falsum

 

quoque

 

ambulare

 

currere

 
disiunctum
 

disiunguntur


aduersa

 

censura

 
dicimus
 
cetera
 

appellat

 

discendum

 

commentarium

 

hominis

 

studiose

 

quaesiuimus


eumque
 

Varronis

 

magister

 
proloquiis
 

dialecticas

 

induci

 

disciplinas

 

uellemus

 

necessus

 

eisago


dialectici

 

uocant

 

cognoscere

 
legimus
 

uerbis

 
lekton
 

autoteles

 
apophanton
 
accepimus
 

graecos


libros
 

quibus

 
inconditis
 

uocibus

 

uertere

 

supersedi

 

necessario

 

igitur

 
explanate
 

scriptum