FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174  
175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>   >|  
us, regendum se regulae tradidit et illam loquendi licentiam seruituti rationis addixit. quae ratio adeo cum ipsa loquella generata (congenerata _Vsener_) est, ut hodie nihil de suo analogia inferat. ea enim quae ad explicandam elocutionem iam apud sensus nostros educta sunt a confusione uniuersitatis disseminauit et a disparibus paria coaluit. adprobatur autem defectionis regula argumento similium. constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. natura uerborum (alias uerborum omnium _in mg. N_) nominumque inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit nobis quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo pro eo quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum a plumbo dissociat ... consuetudo non arte analogiae sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, ita tamen ut illi ratio non accedat sed indulgeat. auctoritas in regula loquendi nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad aram sacram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, tantum opinione auctorum recepta est, qui et ipsi cur id secuti essent si fuissent interrogati nescire confiterentur. ex his ergo omnibus consuetudo non haec uulgaris nec sordida recipienda est, sed quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum enim utilibus incunda gratiora sunt. Quint. inst. orat. I 6, 1: sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam et etymologia. uetera maiestas quaedam, et ut sic dixerim religio commendat. auctoritas ab oratoribus uel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat .... cum summorum in eloquentia uirorum iudicium pro ratione et uelut error honestus est magnos duces sequentibus. consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. _cf._ VIIII 3, 3. Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1938P.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam. constat autem tribus modis: ratione auctoritate consuetudine; ratione secundum technicos id est artium traditores; auctoritate, ueterum scilicet lectionum; consuetudine eorum quae in medio (_sic cod. Bern. teste Keilio ad D
PREV.   NEXT  
|<   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174  
175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>   >|  



Top keywords:
consuetudine
 

ratione

 

loquendi

 
auctoritate
 
analogia
 
natura
 

consuetudo

 

constat

 

regula

 

uerborum


recepta
 
auctoritas
 

rationem

 

linguam

 

naturae

 

analogiae

 

quicquam

 

secundum

 

rationis

 

tradidit


praecipue
 

praestat

 

uetustate

 
uetera
 

dixerim

 
religio
 
commendat
 

oratoribus

 

quaedam

 

etymologia


maiestas

 

nonnumquam

 
gratiora
 
omnibus
 

uulgaris

 
confiterentur
 

nescire

 

essent

 

fuissent

 

interrogati


sordida

 

recipienda

 
interdum
 

utilibus

 
incunda
 
depellat
 

blandiore

 

horridiorem

 
Keilio
 

latinitas