p. 230, 27: Haec etiam contra rationem supra dictarum
regularum declinantur: puer pueri, cuius femininum puera
dicebant antiquissimi, unde et puerpera dicitur, quae puerum
uel pueram parit id est puellam, quod est diminutiuum puerae
ut capra capella, tenera tenella, umbra umbella. Ouidius
etiam hoc approbat qui in V metamorphoseon (_400_) de puella
Proserpina narrans dicit 'tantaque simplicitas puerilibus
adfuit annis', quod deriuatiuum non pertineret ad feminas,
nisi etiam puera esset dictum. quod tamen comprobat etiam
Suetonius (_fr._ 199 _Reiff._) diuersos ponens usus in libro
qui est de institutione officiorum. Liuius in Odyssia: 'mea
puera quid uerbi ex tuo ore supera (_sic Fleckeisenus_ supra
_libri_) fugit'? idem alibi: 'puerarum manibus confectum
pulcherrime'. non est tamen ignorandum, quod etiam hic puerus
et hic et haec puer uetustissimi protulisse inueniuntur et
puellus puella. Lucilius in XI: 'inde uenit Romam tener ipse
etiam atque puellus'. Caecilius in Imbris: 'age age i, puere,
duc me ad patrios fines decoratum opipare'. Afranius in
incendio: 'o puere puere, sine prospicere me mihi'. Plautus
in lenonibus geminis: 'dolet hic puellus sese uenum ducier'.
Lucilius in IIII: 'cumque hic tam formosus homo ac te dignus
puellus'. Liuius in Odyssia: 'sancta puer Saturni filia
regina' (_quo de uersu cf. Fleckeisen krit. Miscellen
p. 13_). Naeuius in II belli punici: 'prima incedit Cereris
Proserpina puer'. *Varro* in satura quae inscribitur "allos
houtos He:rakle:s": 'grauidaque mater * * peperit Ioui
puellum'.
2 uetere _deleri mauolt Otto Iahn_ || 3 _numeros
saturnios ita reuocauit Keilius_: mea puer (_rectius
opinor_ por) quid uerbi ex tuo ore audivi || 4 nelei
_N_ menelai _uetus codex Merulae Enni ann. fr.
p. 53_ || carmine aeque prisco _ci. Keilius_ carmine
eaque prisco _N_ carmine eoque prisco: saucia
_Putschius_ carmine: ea quae petisso saucia, puera
filia, sumam _ci. Lindemannus_ carmine eo quoque
prisco _ci. Ribbeckius trag. lat. rel. p. 199_ ||
5 summam *omega Summani _Hermannus elem. doctr.
metr. p. 639_ Salmonei _O. Mueller suppl. Festi
p. 388_ || 6 Aelius Stilo *omega aedilius cilo _N_
_29_ Leontion et Chrusion et Phanion ex neutris graecis
feminina nostri fecere * * * et Plautus quod dixit haec
Phronesium et Caecilius Leontium. Varroni autem placet
talia nomina datiuo tan
|