FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  
ro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et deductiua (fr. 99), ut _quis_ et _quisquam quispiam_. primigenia autem erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas tantum proferentem{108} Pompeius Sergius Cledonius enumerant, ad Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum, in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc prope ad stoicorum doctrinam accedit,{109} talesque partitiones Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille{110}) aut minus quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus suus noster uester) esse, ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3. 6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem enumerantur: ex _ille_, ex _iste hic idem_, ex _qui_ (_quique quicunque quidam quispiam aliquis_) _qualis_, ex possessiuis.{111} in hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen credo Cledonio p. 1905P., qui omnia pronomina succedanea Varronem dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect. II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: 'pronomen quia non (non _om. cod._) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone _succedat in ea_ dicitur' (fr. 100). succedaneum bene adpellari potuit relatiuum, ut _is_ et _ipse_ a Prisciano (I p. 579, 20. 580, 14), _is_ et _tantus_ a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char. 163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt. Footnote 108: Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.: Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum. quod non uidetur habere rationem. unde Donatus melius qui in dua
PREV.   NEXT  
|<   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120  
121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   >>   >|  



Top keywords:
pronomina
 

pronomen

 

primigenia

 
Varronem
 

pronominibus

 

Varrone

 
Sergius
 

Probum

 

legitur

 
quidem

tantus

 

finita

 

finitum

 
classes
 
nominibus
 

tantum

 

uidetur

 

potuit

 
qualis
 

Probus


succedanea

 

quispiam

 

Bernensi

 

Putschius

 

codice

 

Bondam

 

cedendum

 

Cledonio

 

auctoritati

 

scriptorum


possessiuis

 

aliquis

 
duorum
 

dixisse

 

Lersch

 
sprachphil
 

contendit

 

optime

 

correxit

 

Petrus


dicitur

 

succedunt

 
Footnote
 

dicere

 

praemittatur

 
nuncupantur
 

personalibus

 
nunquam
 
rationem
 
habere