FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  
ractare hoc grammatici est'. constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.), hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quod hi scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis leguntur{92}, quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt. Footnote 92: Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare (p. 127, 31: 'quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam *auos* pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta, haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant'. eodem modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251P. Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse uoluit: _grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur ex parte maiore_ (fr. 91). eam egregie conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio "techne:s grammatike:s" proposita: "grammatike: estin empeiria to:n para poie:tais te kai sungrapheusin ho:s epi to polu legomeno:n"{93} uidit Elink Sterk de parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog. VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro "sungrapheusin" accuratius locutus historicos et oratores dicere maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus orig. I 3, 1, et Martiani Capellae III 229 p. 50 Gr. testimonia (fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam, _litterationem_ a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus est Asper I 2 p. 1725P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492 teste Henrico Brunn: _grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam._ definitio mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal.
PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  



Top keywords:
uidetur
 

grammaticae

 
pronominibus
 

Varrone

 
litterationem
 
alterum
 
definitione
 

scientia

 

grammatica

 

generis


coniuncta

 

Probus

 

litteraturam

 

Isidorus

 

sungrapheusin

 

grammatike

 

librum

 

nuncupauit

 

maluit

 

dicere


gradus

 

quorum

 

distinxisse

 

Augustini

 
scientiae
 
parapleromat
 

legomeno

 

praeterquam

 

accuratius

 

locutus


historicos

 
prorsus
 
Schmidt
 

philolog

 

profecto

 

oratores

 

testimonia

 

Vaticano

 

codice

 
Henrico

legitur
 
testentur
 

corrigendus

 

scribendi

 
appellatam
 

definitio

 

mutila

 

Lehrsio

 

interpretandique

 
enunciandi