FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
tiamtum uel non ea auctoritate in publicum editi erant, ut Verrius Varronis nomini praefixo satis confideret'. plane uero necesse est, eos aut mox post illam spoliationem ab eo qui quominus tum interirent prohibuerat prolatos esse, et Varronem qui tria post hanc calamitatem lustra uidit eos siue agnouisse siue deleuisse, aut nunquam conparuisse. non magis intellegitur quomodo tam mirum fatum eruditis posterioris temporis prorsus incognitum esse potuerit, nam sane Quintilianus, si hos libros nunquam a Cicerone{28} lectos, immo diu post eius et si fieri potuisset Varronis mortem protractos esse conpertum habuisset, non scripsisset sed cui non post Varronem sit uenia, qui agrum quia in eo agatur aliquid, et graculos quia gregatim uolent, dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus auium? (I 6, 37. de l.l. V 34 p. 35. 76 p. 81.) Erant autem in Varronis manibus, ut epitome docet, erant in doctorum manibus, ut primus Vitruuius testatur, qui circa DCCXXVII scripsit (cf. Fischer l.l. p. 382. Lachmann ant. mus. Rhen. VI p. 107) praef. libri VIIII p. 241 Schn.: _item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio uidebuntur uelut coram de rerum natura disputare, de arte uero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina_, quibus uerbis nisi libros nostros{29} significauit, nullam profecto causam habuit, cur non potius antiquitates laudaret uel Varronem Nigidio Verrioque praeferret, quorum libri Varronianos si nostros excipias numero superabant et pariter aestimati erant. Verrium Flaccum libris his usum non esse O. Muellero concedo (qui quidem paullatim tantum in memoriam reduxisse uidetur hoc solum cum inuento illo conuenire; uid. adn. Festi qu. XI 2, 8. XIII 28, 32. praef. p. XXX n.): quamquam{30} enim permulta (cf. praecipue de l.l. VII 32 p. 354 sq. Fest. septentriones p. 339b) prorsus consentiunt, certi quid uix statui potest, cum non modo utrumque opus ualde truncatum sit, uerum etiam uterque eisdem auctoribus, praeterea Verrius multis aliis Varronis libris usus sit, qui fere eadem praebuerunt. sed nihil inde efficitur. consulto enim hos libros neglexit, quos praecipue ad interiores linguae rationes spectare, a suo igitur consilio alienos esse et nihil inde sumi posse quod non melius aliunde intellexerit. in sequentibus temporibus{31} nulla librorum nostrorum uestigia indagari posse
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:

Varronis

 

libros

 
Varronem
 

nunquam

 

Verrius

 
nostros
 

manibus

 

Cicerone

 

libris

 
prorsus

alterum

 
memoriam
 

praecipue

 

concedo

 

quidem

 
reduxisse
 

inuento

 

conuenire

 

tantum

 

uidetur


paullatim
 

Varronianos

 
profecto
 

nullam

 

significauit

 

causam

 

habuit

 
potius
 

sermonem

 

conferent


lingua
 
latina
 

uerbis

 
quibus
 

antiquitates

 

laudaret

 

Verrium

 

aestimati

 
Flaccum
 
pariter

superabant

 

Verrioque

 

Nigidio

 

praeferret

 
quorum
 

numero

 

excipias

 

Muellero

 
interiores
 

linguae