i'.
quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: 'uerba nunc generaliter
accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per
quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311)
_uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur_, alter in quo est una
pars orationis _lego scribo_'.
Footnote 36: Seruius par.16 p. 530: 'Accentus proprie qualitas
syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam
positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis inflexus.
hi a graecis "proso:diai" dicuntur. ergo in hoc cognoscere debes,
quaenam (quoniam _cod._) littera uocalis capit (facit _cod._)
accentum secundum ordinem syllabarum cuiuslibet partis orationis
primo loco, secundo uel tertio.
Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem
obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in
utroque stoicorum placita secutus{37}. longitudinem tempore et
syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit.
omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus
est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo
docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum
naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit,
hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere
dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit
natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum
prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem
tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum
quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter
acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se
adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem
argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae
haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur
corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam
esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere
scripsisse traditur:
neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit
nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce
tibiarum{38} assaue (uoce quarum aliaue _cod._) uoce
cantantium "mese:n" esse, si non in omni uocis natura esset
medium minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non
aduertat, cum illum qui (ilia quae _
|